Mosaico decorativo

pronađen 8660 Rezultati za: Dom

  • Ecce ego mittam piscatores multos, dicit Dominus, et piscabuntur eos; et post haec mittam eis multos venatores, et venabuntur eos de omni monte et de omni colle et de cavernis petrarum. (Liber Ieremiae 16, 16)

  • Domine, fortitudo mea et praesidium meum et refugium meum in die tribulationis; ad te gentes venient ab extremis terrae et dicent: “Vere mendacium possederunt patres nostri, vanitatem, quae nihil prodest”. (Liber Ieremiae 16, 19)

  • “Idcirco ecce ego ostendam eis per vicem hanc, ostendam eis manum meam et virtutem meam, et scient quia nomen mihi Dominus”. (Liber Ieremiae 16, 21)

  • Haec dicit Dominus: “Maledictus homo, qui confidit in homine et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor eius; (Liber Ieremiae 17, 5)

  • Benedictus vir, qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia eius; (Liber Ieremiae 17, 7)

  • Ego Dominus scrutans cor et probans renes, qui do unicuique iuxta viam suam et iuxta fructum operum suorum. (Liber Ieremiae 17, 10)

  • Exspectatio Israel, Domine, omnes, qui te derelinquunt, confundentur; recedentes a te in terra scribentur, quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium, Dominum. (Liber Ieremiae 17, 13)

  • Sana me, Domine, et sanabor; salvum me fac, et salvus ero, quoniam laus mea tu es. (Liber Ieremiae 17, 14)

  • Ecce ipsi dicunt ad me: “Ubi est verbum Domini? Veniat”. (Liber Ieremiae 17, 15)

  • Haec dixit Dominus ad me: “Vade et sta in porta Filiorum populi, per quam ingrediuntur reges Iudae et egrediuntur, et in cunctis portis Ierusalem; (Liber Ieremiae 17, 19)

  • et dices ad eos: Audite verbum Domini, reges Iudae et omnis Iuda cunctique habitatores Ierusalem, qui ingredimini per portas istas. (Liber Ieremiae 17, 20)

  • Haec dicit Dominus: Custodite animas vestras et nolite portare pondera in die sabbati nec inferatis per portas Ierusalem; (Liber Ieremiae 17, 21)


"O Anjo de Deus não nos abandona jamais." São Padre Pio de Pietrelcina