pronađen 8660 Rezultati za: Dom
Audiatur clamor de domibus eorum; adduces enim super eos latronem repente, quia foderunt foveam, ut caperent me, et laqueos absconderunt pedibus meis. (Liber Ieremiae 18, 22)
Tu autem, Domine, scis omne consilium eorum adversum me in mortem; ne propitieris iniquitati eorum, et peccatum eorum a facie tua non deleatur. Fiant corruentes in conspectu tuo; in tempore furoris tui abutere eis. (Liber Ieremiae 18, 23)
Haec dicit Dominus: “Vade et eme lagunculam figuli testeam et accipe de senioribus populi et de senioribus sacerdotum (Liber Ieremiae 19, 1)
et dices: Audite verbum Domini, reges Iudae et habitatores Ierusalem: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego inducam afflictionem super locum istum, ita ut omnis, qui audierit illam, tinniant aures eius, (Liber Ieremiae 19, 3)
Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non vocabitur amplius locus iste Topheth et vallis Benennom sed vallis Occisionis. (Liber Ieremiae 19, 6)
et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum: Sic conteram populum istum et civitatem istam, sicut conteritur vas figuli, quod non potest ultra instaurari; et in Topheth sepelientur, eo quod non sit alius locus ad sepeliendum. (Liber Ieremiae 19, 11)
Sic faciam loco huic, ait Dominus, et habitatoribus eius, ut ponam civitatem istam sicut Topheth; (Liber Ieremiae 19, 12)
et erunt domus Ierusalem et domus regum Iudae sicut locus Topheth, immundae: omnes domus, in quarum domatibus sacrificaverunt omni militiae caeli et libaverunt libamina diis alienis”. (Liber Ieremiae 19, 13)
Venit autem Ieremias de Topheth, quo miserat eum Dominus ad prophetandum, et stetit in atrio domus Domini et dixit ad omnem populum: (Liber Ieremiae 19, 14)
“Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego inducam super civitatem hanc et super omnes urbes eius universa mala, quae locutus sum adversum eam, quoniam induraverunt cervicem suam, ut non audirent sermones meos”. (Liber Ieremiae 19, 15)
Et audivit Phassur filius Em mer sacerdos, qui constitutus erat princeps in domo Domini, Ieremiam prophetantem sermones istos; (Liber Ieremiae 20, 1)
et percussit Phassur Ieremiam prophetam et misit eum in nervum, quod erat in porta Beniamin superiore in domo Domini. (Liber Ieremiae 20, 2)