Encontrados 8660 resultados para: Dom
Ecce ego mittam piscatores multos, dicit Dominus, et piscabuntur eos; et post haec mittam eis multos venatores, et venabuntur eos de omni monte et de omni colle et de cavernis petrarum. (Liber Ieremiae 16, 16)
Domine, fortitudo mea et praesidium meum et refugium meum in die tribulationis; ad te gentes venient ab extremis terrae et dicent: “Vere mendacium possederunt patres nostri, vanitatem, quae nihil prodest”. (Liber Ieremiae 16, 19)
“Idcirco ecce ego ostendam eis per vicem hanc, ostendam eis manum meam et virtutem meam, et scient quia nomen mihi Dominus”. (Liber Ieremiae 16, 21)
Haec dicit Dominus: “Maledictus homo, qui confidit in homine et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor eius; (Liber Ieremiae 17, 5)
Benedictus vir, qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia eius; (Liber Ieremiae 17, 7)
Ego Dominus scrutans cor et probans renes, qui do unicuique iuxta viam suam et iuxta fructum operum suorum. (Liber Ieremiae 17, 10)
Exspectatio Israel, Domine, omnes, qui te derelinquunt, confundentur; recedentes a te in terra scribentur, quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium, Dominum. (Liber Ieremiae 17, 13)
Sana me, Domine, et sanabor; salvum me fac, et salvus ero, quoniam laus mea tu es. (Liber Ieremiae 17, 14)
Ecce ipsi dicunt ad me: “Ubi est verbum Domini? Veniat”. (Liber Ieremiae 17, 15)
Haec dixit Dominus ad me: “Vade et sta in porta Filiorum populi, per quam ingrediuntur reges Iudae et egrediuntur, et in cunctis portis Ierusalem; (Liber Ieremiae 17, 19)
et dices ad eos: Audite verbum Domini, reges Iudae et omnis Iuda cunctique habitatores Ierusalem, qui ingredimini per portas istas. (Liber Ieremiae 17, 20)
Haec dicit Dominus: Custodite animas vestras et nolite portare pondera in die sabbati nec inferatis per portas Ierusalem; (Liber Ieremiae 17, 21)