Mosaico decorativo

Trouvé 25898 Résultats pour: Um

  • Postquam autem biberunt cameli, protulit vir inaures aureas, appendentes siclos duos, et armillas totidem pondo siclorum decem. (Liber Genesis 24, 22)

  • Dixitque ad eam: Cujus es filia? indica mihi, est in domo patris tui locus ad manendum? (Liber Genesis 24, 23)

  • Quæ respondit: Filia sum Bathuelis, filii Melchæ, quem peperit ipsi Nachor. (Liber Genesis 24, 24)

  • Et addidit, dicens: Palearum quoque et fœni plurimum est apud nos, et locus spatiosus ad manendum. (Liber Genesis 24, 25)

  • Inclinavit se homo, et adoravit Dominum, (Liber Genesis 24, 26)

  • dicens: Benedictus Dominus Deus domini mei Abraham, qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo, et recto itinere me perduxit in domum fratris domini mei. (Liber Genesis 24, 27)

  • Cucurrit itaque puella, et nuntiavit in domum matris suæ omnia quæ audierat. (Liber Genesis 24, 28)

  • Cumque vidisset inaures et armillas in manibus sororis suæ, et audisset cuncta verba referentis: Hæc locutus est mihi homo: venit ad virum qui stabat juxta camelos, et prope fontem aquæ: (Liber Genesis 24, 30)

  • dixitque ad eum: Ingredere, benedicte Domini: cur foris stas? præparavi domum, et locum camelis. (Liber Genesis 24, 31)

  • Et introduxit eum in hospitium: ac destravit camelos, deditque paleas et fœnum, et aquam ad lavandos pedes ejus, et virorum qui venerant cum eo. (Liber Genesis 24, 32)

  • At ille: Servus, inquit, Abraham sum: (Liber Genesis 24, 34)

  • et Dominus benedixit domino meo valde, magnificatusque est: et dedit ei oves et boves, argentum et aurum, servos et ancillas, camelos et asinos. (Liber Genesis 24, 35)


"No tumulto das paixões terrenas, surge a grande esperança da misericórdia inexorável de Deus." São Padre Pio de Pietrelcina