Found 25898 Results for: Um
Postquam autem biberunt cameli, protulit vir inaures aureas, appendentes siclos duos, et armillas totidem pondo siclorum decem. (Liber Genesis 24, 22)
Dixitque ad eam: Cujus es filia? indica mihi, est in domo patris tui locus ad manendum? (Liber Genesis 24, 23)
Quæ respondit: Filia sum Bathuelis, filii Melchæ, quem peperit ipsi Nachor. (Liber Genesis 24, 24)
Et addidit, dicens: Palearum quoque et fœni plurimum est apud nos, et locus spatiosus ad manendum. (Liber Genesis 24, 25)
Inclinavit se homo, et adoravit Dominum, (Liber Genesis 24, 26)
dicens: Benedictus Dominus Deus domini mei Abraham, qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo, et recto itinere me perduxit in domum fratris domini mei. (Liber Genesis 24, 27)
Cucurrit itaque puella, et nuntiavit in domum matris suæ omnia quæ audierat. (Liber Genesis 24, 28)
Cumque vidisset inaures et armillas in manibus sororis suæ, et audisset cuncta verba referentis: Hæc locutus est mihi homo: venit ad virum qui stabat juxta camelos, et prope fontem aquæ: (Liber Genesis 24, 30)
dixitque ad eum: Ingredere, benedicte Domini: cur foris stas? præparavi domum, et locum camelis. (Liber Genesis 24, 31)
Et introduxit eum in hospitium: ac destravit camelos, deditque paleas et fœnum, et aquam ad lavandos pedes ejus, et virorum qui venerant cum eo. (Liber Genesis 24, 32)
At ille: Servus, inquit, Abraham sum: (Liber Genesis 24, 34)
et Dominus benedixit domino meo valde, magnificatusque est: et dedit ei oves et boves, argentum et aurum, servos et ancillas, camelos et asinos. (Liber Genesis 24, 35)