Mosaico decorativo

Trouvé 25898 Résultats pour: Um

  • Posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui, et juravit illi super sermone hoc. (Liber Genesis 24, 9)

  • Tulitque decem camelos de grege domini sui, et abiit, ex omnibus bonis ejus portans secum, profectusque perrexit in Mesopotamiam ad urbem Nachor. (Liber Genesis 24, 10)

  • Cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum juxta puteum aquæ vespere, tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam, dixit: (Liber Genesis 24, 11)

  • Domine Deus domini mei Abraham, occurre, obsecro, mihi hodie, et fac misericordiam cum domino meo Abraham. (Liber Genesis 24, 12)

  • Ecce ego sto prope fontem aquæ, et filiæ habitatorum hujus civitatis egredientur ad hauriendam aquam. (Liber Genesis 24, 13)

  • Igitur puella, cui ego dixero: Inclina hydriam tuam ut bibam: et illa responderit: Bibe, quin et camelis tuis dabo potum: ipsa est quam præparasti servo tuo Isaac: et per hoc intelligam quod feceris misericordiam cum domino meo. (Liber Genesis 24, 14)

  • Necdum intra se verba compleverat, et ecce Rebecca egrediebatur, filia Bathuel, filii Melchæ uxoris Nachor fratris Abraham, habens hydriam in scapula sua: (Liber Genesis 24, 15)

  • Occurritque ei servus, et ait: Pauxillum aquæ mihi ad bibendum præbe de hydria tua. (Liber Genesis 24, 17)

  • Quæ respondit: Bibe, domine mi: celeriterque deposuit hydriam super ulnam suam, et dedit ei potum. (Liber Genesis 24, 18)

  • Cumque ille bibisset, adjecit: Quin et camelis tuis hauriam aquam, donec cuncti bibant. (Liber Genesis 24, 19)

  • Effundensque hydriam in canalibus, recurrit ad puteum ut hauriret aquam: et haustam omnibus camelis dedit. (Liber Genesis 24, 20)

  • Ipse autem contemplabatur eam tacitus, scire volens utrum prosperum iter suum fecisset Dominus, an non. (Liber Genesis 24, 21)


"Nas tentações, combata com coragem! Nas quedas, humilhe-se mas não desanime!" São Padre Pio de Pietrelcina