Löydetty 25898 Tulokset: Um
Posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui, et juravit illi super sermone hoc. (Liber Genesis 24, 9)
Tulitque decem camelos de grege domini sui, et abiit, ex omnibus bonis ejus portans secum, profectusque perrexit in Mesopotamiam ad urbem Nachor. (Liber Genesis 24, 10)
Cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum juxta puteum aquæ vespere, tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam, dixit: (Liber Genesis 24, 11)
Domine Deus domini mei Abraham, occurre, obsecro, mihi hodie, et fac misericordiam cum domino meo Abraham. (Liber Genesis 24, 12)
Ecce ego sto prope fontem aquæ, et filiæ habitatorum hujus civitatis egredientur ad hauriendam aquam. (Liber Genesis 24, 13)
Igitur puella, cui ego dixero: Inclina hydriam tuam ut bibam: et illa responderit: Bibe, quin et camelis tuis dabo potum: ipsa est quam præparasti servo tuo Isaac: et per hoc intelligam quod feceris misericordiam cum domino meo. (Liber Genesis 24, 14)
Necdum intra se verba compleverat, et ecce Rebecca egrediebatur, filia Bathuel, filii Melchæ uxoris Nachor fratris Abraham, habens hydriam in scapula sua: (Liber Genesis 24, 15)
Occurritque ei servus, et ait: Pauxillum aquæ mihi ad bibendum præbe de hydria tua. (Liber Genesis 24, 17)
Quæ respondit: Bibe, domine mi: celeriterque deposuit hydriam super ulnam suam, et dedit ei potum. (Liber Genesis 24, 18)
Cumque ille bibisset, adjecit: Quin et camelis tuis hauriam aquam, donec cuncti bibant. (Liber Genesis 24, 19)
Effundensque hydriam in canalibus, recurrit ad puteum ut hauriret aquam: et haustam omnibus camelis dedit. (Liber Genesis 24, 20)
Ipse autem contemplabatur eam tacitus, scire volens utrum prosperum iter suum fecisset Dominus, an non. (Liber Genesis 24, 21)