Trouvé 25898 Résultats pour: Um
Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero. (Liber Genesis 17, 21)
Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham. (Liber Genesis 17, 22)
Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ: et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus. (Liber Genesis 17, 23)
Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem præputii sui. (Liber Genesis 17, 24)
Et Ismaël filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ. (Liber Genesis 17, 25)
Eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus: (Liber Genesis 17, 26)
et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenæ pariter circumcisi sunt. (Liber Genesis 17, 27)
Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum: quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi, et adoravit in terram. (Liber Genesis 18, 2)
Et dixit: Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum: (Liber Genesis 18, 3)
sed afferam pauxillum aquæ, et lavate pedes vestros, et requiescite sub arbore. (Liber Genesis 18, 4)
Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum: postea transibitis: idcirco enim declinastis ad servum vestrum. Qui dixerunt: Fac ut locutus es. (Liber Genesis 18, 5)
Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram, dixitque ei: Accelera, tria sata similæ commisce, et fac subcinericios panes. (Liber Genesis 18, 6)