Trouvé 25898 Résultats pour: Um
Cumque invenisset eam angelus Domini juxta fontem aquæ in solitudine, qui est in via Sur in deserto, (Liber Genesis 16, 7)
Dixitque ei angelus Domini: Revertere ad dominam tuam, et humiliare sub manu illius. (Liber Genesis 16, 9)
Et rursum: Multiplicans, inquit, multiplicabo semen tuum, et non numerabitur præ multitudine. (Liber Genesis 16, 10)
Ac deinceps: Ecce, ait, concepisti, et paries filium: vocabisque nomen ejus Ismaël, eo quod audierit Dominus afflictionem tuam. (Liber Genesis 16, 11)
Hic erit ferus homo: manus ejus contra omnes, et manus omnium contra eum: et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula. (Liber Genesis 16, 12)
Propterea appellavit puteum illum Puteum viventis et videntis me. Ipse est inter Cades et Barad. (Liber Genesis 16, 14)
Peperitque Agar Abræ filium: qui vocavit nomen ejus Ismaël. (Liber Genesis 16, 15)
Octoginta et sex annorum erat Abram quando peperit ei Agar Ismaëlem. (Liber Genesis 16, 16)
Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum: Ego Deus omnipotens: ambula coram me, et esto perfectus. (Liber Genesis 17, 1)
Ponamque fœdus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis. (Liber Genesis 17, 2)
Dixitque ei Deus: Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium. (Liber Genesis 17, 4)
Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham: quia patrem multarum gentium constitui te. (Liber Genesis 17, 5)