Mosaico decorativo

Gefunden 25898 Ergebnisse für: Um

  • Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero. (Liber Genesis 17, 21)

  • Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham. (Liber Genesis 17, 22)

  • Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ: et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus. (Liber Genesis 17, 23)

  • Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem præputii sui. (Liber Genesis 17, 24)

  • Et Ismaël filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ. (Liber Genesis 17, 25)

  • Eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus: (Liber Genesis 17, 26)

  • et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenæ pariter circumcisi sunt. (Liber Genesis 17, 27)

  • Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum: quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi, et adoravit in terram. (Liber Genesis 18, 2)

  • Et dixit: Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum: (Liber Genesis 18, 3)

  • sed afferam pauxillum aquæ, et lavate pedes vestros, et requiescite sub arbore. (Liber Genesis 18, 4)

  • Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum: postea transibitis: idcirco enim declinastis ad servum vestrum. Qui dixerunt: Fac ut locutus es. (Liber Genesis 18, 5)

  • Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram, dixitque ei: Accelera, tria sata similæ commisce, et fac subcinericios panes. (Liber Genesis 18, 6)


"É sempre necessário ir para a frente, nunca para trás, na vida espiritual." São Padre Pio de Pietrelcina