Mosaico decorativo

Löydetty 25898 Tulokset: Um

  • Cumque invenisset eam angelus Domini juxta fontem aquæ in solitudine, qui est in via Sur in deserto, (Liber Genesis 16, 7)

  • Dixitque ei angelus Domini: Revertere ad dominam tuam, et humiliare sub manu illius. (Liber Genesis 16, 9)

  • Et rursum: Multiplicans, inquit, multiplicabo semen tuum, et non numerabitur præ multitudine. (Liber Genesis 16, 10)

  • Ac deinceps: Ecce, ait, concepisti, et paries filium: vocabisque nomen ejus Ismaël, eo quod audierit Dominus afflictionem tuam. (Liber Genesis 16, 11)

  • Hic erit ferus homo: manus ejus contra omnes, et manus omnium contra eum: et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula. (Liber Genesis 16, 12)

  • Propterea appellavit puteum illum Puteum viventis et videntis me. Ipse est inter Cades et Barad. (Liber Genesis 16, 14)

  • Peperitque Agar Abræ filium: qui vocavit nomen ejus Ismaël. (Liber Genesis 16, 15)

  • Octoginta et sex annorum erat Abram quando peperit ei Agar Ismaëlem. (Liber Genesis 16, 16)

  • Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum: Ego Deus omnipotens: ambula coram me, et esto perfectus. (Liber Genesis 17, 1)

  • Ponamque fœdus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis. (Liber Genesis 17, 2)

  • Dixitque ei Deus: Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium. (Liber Genesis 17, 4)

  • Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham: quia patrem multarum gentium constitui te. (Liber Genesis 17, 5)


"O bem dura eternamente." São Padre Pio de Pietrelcina