Trouvé 1242 Résultats pour: Tibi
Sustine me paululum, et indicabo tibi: adhuc enim habeo quod pro Deo loquar. (Liber Iob 36, 2)
Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfecta scientia probabitur tibi. (Liber Iob 36, 4)
Numquid apertæ sunt tibi portæ mortis, et ostia tenebrosa vidisti? (Liber Iob 38, 17)
Numquid mittes fulgura, et ibunt, et revertentia dicent tibi: Adsumus? (Liber Iob 38, 35)
Numquid volet rhinoceros servire tibi, aut morabitur ad præsepe tuum? (Liber Iob 39, 9)
Numquid credes illi quod sementem reddat tibi, et aream tuam congreget? (Liber Iob 39, 12)
Circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus. (Liber Iob 40, 5)
Numquid multiplicabit ad te preces, aut loquetur tibi mollia? (Liber Iob 40, 22)
Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ. (Liber Psalmorum 2, 8)
Mane astabo tibi, et videbo quoniam non Deus volens iniquitatem tu es. (Liber Psalmorum 5, 5)
Quoniam non est in morte qui memor sit tui ; in inferno autem quis confitebitur tibi? (Liber Psalmorum 6, 6)
Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo ; narrabo omnia mirabilia tua. (Liber Psalmorum 9, 2)
