Trouvé 1242 Résultats pour: Tibi
Arguis verbis eum qui non est æqualis tibi, et loqueris quod tibi non expedit. (Liber Iob 15, 3)
Condemnabit te os tuum, et non ego: et labia tua respondebunt tibi. (Liber Iob 15, 6)
Ostendam tibi: audi me: quod vidi, narrabo tibi. (Liber Iob 15, 17)
Numquid habebunt finem verba ventosa? aut aliquid tibi molestum est, si loquaris? (Liber Iob 16, 3)
Eritque Omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi. (Liber Iob 22, 25)
Decernes rem, et veniet tibi, et in viis tuis splendebit lumen. (Liber Iob 22, 28)
Verumtamen miraculum meum non te terreat, et eloquentia mea non sit tibi gravis. (Liber Iob 33, 7)
Hoc est ergo in quo non es justificatus: respondebo tibi, quia major sit Deus homine. (Liber Iob 33, 12)
Adversus eum contendis, quod non ad omnia verba responderit tibi? (Liber Iob 33, 13)
Numquid a te Deus expetit eam, quia displicuit tibi? tu enim cœpisti loqui, et non ego: quod si quid nosti melius, loquere. (Liber Iob 34, 33)
Numquid æqua tibi videtur tua cogitatio, ut diceres: Justior sum Deo? (Liber Iob 35, 2)
Dixisti enim: Non tibi placet quod rectum est: vel quid tibi proderit, si ego peccavero? (Liber Iob 35, 3)
