Trouvé 1242 Résultats pour: Tibi
Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua ; et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi. Annuntiavi et locutus sum: multiplicati sunt super numerum. (Liber Psalmorum 39, 6)
Complaceat tibi, Domine, ut eruas me ; Domine, ad adjuvandum me respice. (Liber Psalmorum 39, 14)
Ego dixi: Domine, miserere mei ; sana animam meam, quia peccavi tibi. (Liber Psalmorum 40, 5)
Et introibo ad altare Dei, ad Deum qui lætificat juventutem meam. Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus. (Liber Psalmorum 42, 4)
circumamicta varietatibus. Adducentur regi virgines post eam ; proximæ ejus afferentur tibi. (Liber Psalmorum 44, 15)
Pro patribus tuis nati sunt tibi filii ; constitues eos principes super omnem terram. (Liber Psalmorum 44, 17)
Memores erunt nominis tui in omni generatione et generationem: propterea populi confitebuntur tibi in æternum, et in sæculum sæculi. (Liber Psalmorum 44, 18)
Quia anima ejus in vita ipsius benedicetur ; confitebitur tibi cum benefeceris ei. (Liber Psalmorum 48, 19)
Audi, populus meus, et loquar ; Israël, et testificabor tibi: Deus, Deus tuus ego sum. (Liber Psalmorum 49, 7)
Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis terræ et plenitudo ejus. (Liber Psalmorum 49, 12)
Tibi soli peccavi, et malum coram te feci ; ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. (Liber Psalmorum 50, 6)
Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti ; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum. (Liber Psalmorum 51, 11)
