Mosaico decorativo

Trouvé 20371 Résultats pour: Re

  • In Joppe autem fuit quædam discipula, nomine Tabitha, quæ interpretata dicitur Dorcas. Hæc erat plena operibus bonis et eleemosynis quas faciebat. (Actus Apostolorum 9, 36)

  • Factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur. Quam cum lavissent, posuerunt eam in cœnaculo. (Actus Apostolorum 9, 37)

  • Cum autem prope esset Lydda ad Joppen, discipuli, audientes quia Petrus esset in ea, miserunt duos viros ad eum, rogantes: Ne pigriteris venire ad nos. (Actus Apostolorum 9, 38)

  • Ejectis autem omnibus foras, Petrus ponens genua oravit: et conversus ad corpus, dixit: Tabitha, surge. At illa aperuit oculos suos: et viso Petro, resedit. (Actus Apostolorum 9, 40)

  • Dans autem illi manum, erexit eam. Et cum vocasset sanctos et viduas, assignavit eam vivam. (Actus Apostolorum 9, 41)

  • Notum autem factum est per universam Joppen: et crediderunt multi in Domino. (Actus Apostolorum 9, 42)

  • Factum est autem ut dies multos moraretur in Joppe, apud Simonem quemdam coriarium. (Actus Apostolorum 9, 43)

  • Vir autem quidam erat in Cæsarea, nomine Cornelius, centurio cohortis quæ dicitur Italica, (Actus Apostolorum 10, 1)

  • religiosus, ac timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper. (Actus Apostolorum 10, 2)

  • At ille intuens eum, timore correptus, dixit: Quid est, domine? Dixit autem illi: Orationes tuæ et eleemosynæ tuæ ascenderunt in memoriam in conspectu Dei. (Actus Apostolorum 10, 4)

  • hic hospitatur apud Simonem quemdam coriarium, cujus est domus juxta mare: hic dicet tibi quid te oporteat facere. (Actus Apostolorum 10, 6)

  • Et cum discessisset angelus qui loquebatur illi, vocavit duos domesticos suos, et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant. (Actus Apostolorum 10, 7)


"A mulher forte é a que tem temor de Deus e faz a vontade de Deus." São Padre Pio de Pietrelcina