Fondare 20371 Risultati per: Re
In Joppe autem fuit quædam discipula, nomine Tabitha, quæ interpretata dicitur Dorcas. Hæc erat plena operibus bonis et eleemosynis quas faciebat. (Actus Apostolorum 9, 36)
Factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur. Quam cum lavissent, posuerunt eam in cœnaculo. (Actus Apostolorum 9, 37)
Cum autem prope esset Lydda ad Joppen, discipuli, audientes quia Petrus esset in ea, miserunt duos viros ad eum, rogantes: Ne pigriteris venire ad nos. (Actus Apostolorum 9, 38)
Ejectis autem omnibus foras, Petrus ponens genua oravit: et conversus ad corpus, dixit: Tabitha, surge. At illa aperuit oculos suos: et viso Petro, resedit. (Actus Apostolorum 9, 40)
Dans autem illi manum, erexit eam. Et cum vocasset sanctos et viduas, assignavit eam vivam. (Actus Apostolorum 9, 41)
Notum autem factum est per universam Joppen: et crediderunt multi in Domino. (Actus Apostolorum 9, 42)
Factum est autem ut dies multos moraretur in Joppe, apud Simonem quemdam coriarium. (Actus Apostolorum 9, 43)
Vir autem quidam erat in Cæsarea, nomine Cornelius, centurio cohortis quæ dicitur Italica, (Actus Apostolorum 10, 1)
religiosus, ac timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper. (Actus Apostolorum 10, 2)
At ille intuens eum, timore correptus, dixit: Quid est, domine? Dixit autem illi: Orationes tuæ et eleemosynæ tuæ ascenderunt in memoriam in conspectu Dei. (Actus Apostolorum 10, 4)
hic hospitatur apud Simonem quemdam coriarium, cujus est domus juxta mare: hic dicet tibi quid te oporteat facere. (Actus Apostolorum 10, 6)
Et cum discessisset angelus qui loquebatur illi, vocavit duos domesticos suos, et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant. (Actus Apostolorum 10, 7)