Mosaico decorativo

Trouvé 20371 Résultats pour: Re

  • Dixit autem ad eum Dominus: Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israël. (Actus Apostolorum 9, 15)

  • Et confestim ceciderunt ab oculis ejus tamquam squamæ, et visum recepit: et surgens baptizatus est. (Actus Apostolorum 9, 18)

  • Stupebant autem omnes qui audiebant, et dicebant: Nonne hic est qui expugnabat in Jerusalem eos qui invocabant nomen istud: et huc ad hoc venit, ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum? (Actus Apostolorum 9, 21)

  • Cum autem implerentur dies multi, consilium fecerunt in unum Judæi ut eum interficerent. (Actus Apostolorum 9, 23)

  • Notæ autem factæ sunt Saulo insidiæ eorum. Custodiebant autem et portas die ac nocte, ut eum interficerent. (Actus Apostolorum 9, 24)

  • Cum autem venisset in Jerusalem, tentabat se jungere discipulis, et omnes timebant eum, non credentes quod esset discipulus. (Actus Apostolorum 9, 26)

  • Barnabas autem apprehensum illum duxit ad Apostolos: et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum, et quia locutus est ei, et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Jesu. (Actus Apostolorum 9, 27)

  • Loquebatur quoque gentibus, et disputabat cum Græcis: illi autem quærebant occidere eum. (Actus Apostolorum 9, 29)

  • Quod cum cognovissent fratres, deduxerunt eum Cæsaream, et dimiserunt Tarsum. (Actus Apostolorum 9, 30)

  • Ecclesia quidem per totam Judæam, et Galilæam, et Samariam habebat pacem, et ædificabatur ambulans in timore Domini, et consolatione Sancti Spiritus replebatur. (Actus Apostolorum 9, 31)

  • Factum est autem, ut Petrus dum pertransiret universos, deveniret ad sanctos qui habitabant Lyddæ. (Actus Apostolorum 9, 32)

  • Et ait illi Petrus: Ænea, sanat te Dominus Jesus Christus: surge, et sterne tibi. Et continuo surrexit. (Actus Apostolorum 9, 34)


"Para consolar uma alma na sua dor, mostre todo o bem que ela ainda pode fazer". São Padre Pio de Pietrelcina