Trouvé 20371 Résultats pour: Re
Jesus autem ait eis: Nescitis quid petatis: potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari? (Evangelium secundum Marcum 10, 38)
sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est. (Evangelium secundum Marcum 10, 40)
Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis. (Evangelium secundum Marcum 10, 45)
Qui cum audisset quia Jesus Nazarenus est, cœpit clamare, et dicere: Jesu fili David, miserere mei. (Evangelium secundum Marcum 10, 47)
Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis clamabat: Fili David, miserere mei. (Evangelium secundum Marcum 10, 48)
Et respondens Jesus dixit illi: Quid tibi vis faciam? Cæcus autem dixit ei: Rabboni, ut videam. (Evangelium secundum Marcum 10, 51)
Et cum appropinquarent Jerosolymæ et Bethaniæ ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis, (Evangelium secundum Marcum 11, 1)
benedictum quod venit regnum patris nostri David: hosanna in excelsis. (Evangelium secundum Marcum 11, 10)
Et alia die cum exirent a Bethania, esuriit. (Evangelium secundum Marcum 11, 12)
Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea: et cum venisset ad eam, nihil invenit præter folia: non enim erat tempus ficorum. (Evangelium secundum Marcum 11, 13)
Et respondens dixit ei: Jam non amplius in æternum ex te fructum quisquam manducet. Et audiebant discipuli ejus. (Evangelium secundum Marcum 11, 14)
Et veniunt in Jerosolymam. Et cum introisset in templum, cœpit ejicere vendentes et ementes in templo: et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit: (Evangelium secundum Marcum 11, 15)