Trouvé 20371 Résultats pour: Re
Si dixerimus: Ex hominibus, timemus populum: omnes enim habebant Joannem quia vere propheta esset. (Evangelium secundum Marcum 11, 32)
Et respondentes dicunt Jesu: Nescimus. Et respondens Jesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestate hæc faciam. (Evangelium secundum Marcum 11, 33)
Et cœpit illis in parabolis loqui: Vineam pastinavit homo, et circumdedit sepem, et fodit lacum, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. (Evangelium secundum Marcum 12, 1)
Et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineæ. (Evangelium secundum Marcum 12, 2)
Qui apprehensum eum ceciderunt, et dimiserunt vacuum. (Evangelium secundum Marcum 12, 3)
Et rursum alium misit, et illum occiderunt: et plures alios: quosdam cædentes, alios vero occidentes. (Evangelium secundum Marcum 12, 5)
Adhuc ergo unum habens filium carissimum, et illum misit ad eos novissimum, dicens: Quia reverebuntur filium meum. (Evangelium secundum Marcum 12, 6)
Coloni autem dixerunt ad invicem: Hic est hæres: venite, occidamus eum: et nostra erit hæreditas. (Evangelium secundum Marcum 12, 7)
Et apprehendentes eum, occiderunt: et ejecerunt extra vineam. (Evangelium secundum Marcum 12, 8)
Nec scripturam hanc legistis: Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli: (Evangelium secundum Marcum 12, 10)
Et quærebant eum tenere: et timuerunt turbam: cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt. (Evangelium secundum Marcum 12, 12)
Et mittunt ad eum quosdam ex pharisæis, et herodianis, ut eum caperent in verbo. (Evangelium secundum Marcum 12, 13)