Trouvé 20371 Résultats pour: Re
Præcepta nosti: ne adulteres, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem. (Evangelium secundum Marcum 10, 19)
At ille respondens, ait illi: Magister, hæc omnia observavi a juventute mea. (Evangelium secundum Marcum 10, 20)
Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei: Unum tibi deest: vade, quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me. (Evangelium secundum Marcum 10, 21)
Qui contristatus in verbo, abiit mœrens: erat enim habens multas possessiones. (Evangelium secundum Marcum 10, 22)
Et circumspiciens Jesus, ait discipulis suis: Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt ! (Evangelium secundum Marcum 10, 23)
Discipuli autem obstupescebant in verbis ejus. At Jesus rursus respondens ait illis: Filioli, quam difficile est, confidentes in pecuniis, in regnum Dei introire ! (Evangelium secundum Marcum 10, 24)
Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei. (Evangelium secundum Marcum 10, 25)
Et cœpit ei Petrus dicere: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te. (Evangelium secundum Marcum 10, 28)
Respondens Jesus, ait: Amen dico vobis: Nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me et propter Evangelium, (Evangelium secundum Marcum 10, 29)
qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc: domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in sæculo futuro vitam æternam. (Evangelium secundum Marcum 10, 30)
Erant autem in via ascendentes Jerosolymam: et præcedebat illos Jesus, et stupebant: et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, cœpit illis dicere quæ essent ei eventura. (Evangelium secundum Marcum 10, 32)
et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum: et tertia die resurget. (Evangelium secundum Marcum 10, 34)