Trouvé 13039 Résultats pour: No
ita, frater. Ego te fruar in Domino: refice viscera mea in Domino. (Epistulam ad Philemonem 1, 20)
Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen. (Epistulam ad Philemonem 1, 25)
novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit hæredem universorum, per quem fecit et sæcula: (Epistula ad Hebraeos 1, 2)
tanto melior angelis effectus, quanto differentius præ illis nomen hæreditavit. (Epistula ad Hebraeos 1, 4)
et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. (Epistula ad Hebraeos 1, 12)
Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui hæreditatem capient salutis? (Epistula ad Hebraeos 1, 14)
Propterea abundantius oportet observare nos ea quæ audivimus, ne forte pereffluamus. (Epistula ad Hebraeos 2, 1)
Si enim qui per angelos dictus est sermo, factus est firmus, et omnis prævaricatio, et inobedientia accepit justam mercedis retributionem: (Epistula ad Hebraeos 2, 2)
quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem? quæ cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis, qui audierunt, in nos confirmata est, (Epistula ad Hebraeos 2, 3)
Non enim angelis subjecit Deus orbem terræ futurum, de quo loquimur. (Epistula ad Hebraeos 2, 5)
Minuisti eum paulo minus ab angelis: gloria et honore coronasti eum: et constituisti eum super opera manuum tuarum. (Epistula ad Hebraeos 2, 7)
Omnia subjecisti sub pedibus ejus. In eo enim quod omnia ei subjecit, nihil dimisit non subjectum ei. Nunc autem necdum videmus omnia subjecta ei. (Epistula ad Hebraeos 2, 8)