Trouvé 181 Résultats pour: Vinea iustitia

  • Vinea enim Domini exercituum domus Israel est, et vir Iudae germen eius delectabile; et exspectavi, ut faceret iudicium, et ecce iniquitas, et iustitiam, et ecce nequitia. (Liber Isaiae 5, 7)

  • et exaltabitur Dominus exercituum in iudicio, et Deus sanctus sanctificabitur in iustitia, (Liber Isaiae 5, 16)

  • Magnum erit eius imperium, et pacis non erit finis super solium David et super regnum eius, ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc. (Liber Isaiae 9, 6)

  • Si enim fuerit populus tuus, Israel, quasi arena maris, reliquiae revertentur ex eo; consummatio decreta redundat in iustitia: (Liber Isaiae 10, 22)

  • sed iudicabit in iustitia pauperes et decernet in aequitate pro mansuetis terrae; et percutiet terram virga oris sui et spiritu labiorum suorum interficiet impium. (Liber Isaiae 11, 4)

  • Et erit iustitia cingulum lumborum eius, et fides cinctorium renum eius. (Liber Isaiae 11, 5)

  • Quoniam suburbana Hesebon deserta sunt et vinea Sabama; dominos gentium perdiderunt uvae eius; usque ad Iazer pervenerunt, erraverunt in deserto: propagines eius diffusae sunt, transierunt mare. (Liber Isaiae 16, 8)

  • In die illa vinea erit iucunda; cantate ei. (Liber Isaiae 27, 2)

  • Ecce in iustitia regnabit rex, et principes in iudicio praee runt. (Liber Isaiae 32, 1)

  • Super ubera plangite, super regione desiderabili, super vinea fertili. (Liber Isaiae 32, 12)

  • et habitabit in solitudine iudicium, et iustitia in horto sedebit; (Liber Isaiae 32, 16)

  • Sublimis est Dominus, quoniam habitat in excelso; implet Sion iudicio et iustitia. (Liber Isaiae 33, 5)


“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina