Trouvé 181 Résultats pour: Vinea iustitia

  • Abominantur reges agere impie, quoniam iustitia firmatur solium. (Liber Proverbiorum 16, 12)

  • Aufer impium de conspectu regis, et firmabitur iustitia thronus eius. (Liber Proverbiorum 25, 5)

  • Rex in iustitia erigit terram; vir acceptor donorum destruet eam. (Liber Proverbiorum 29, 4)

  • Cuncta vidi in diebus vanitatis meae: est iustus, qui perit in iustitia sua, et impius, qui multo vivit tempore in malitia sua. (Liber Ecclesiastes 7, 15)

  • Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium et inspicerem, si floruisset vinea, et germinassent mala punica. (Canticum Canticorum 6, 11)

  • mane properabimus ad vineas, videbimus; si floruit vinea, si flores aperiuntur, si floruerunt mala punica; ibi dabo tibi amores meos. (Canticum Canticorum 7, 13)

  • Vinea fuit Salomoni in Baalhamon. Tradidit eam custodibus; vir affert pro fructu eius mille argenteos. (Canticum Canticorum 8, 11)

  • Vinea mea coram me est; mille tibi, Salomon, et ducenti his, qui custodiunt fructus eius. (Canticum Canticorum 8, 12)

  • iustitia enim est immortalis. (Liber Sapientiae 1, 15)

  • et disponeret orbem terrarum in sanctitate et iustitia et in directione cordis iudicium iudicaret, (Liber Sapientiae 9, 3)

  • Sed et sine his uno spiritu poterant occidi, persecutionem passi a iustitia, et dispersi per spiritum virtutis tuae. Sed omnia in mensura et numero et pondere disposuisti. (Liber Sapientiae 11, 20)

  • Benedictum est enim lignum, per quod fit iustitia; (Liber Sapientiae 14, 7)


“Nas tribulações é necessário ter fé em Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina