Trouvé 181 Résultats pour: Vinea iustitia

  • “Surge et descende in occursum Achab regis Israel, qui est in Samaria; ecce est in vinea Naboth, ad quam descendit, ut possideat eam. (Liber I Regum 21, 18)

  • Nolite audire Ezechiam! Haec enim dicit rex Assyriorum: Facite mecum benedictionem et egredimini ad me, et comedet unusquisque de vinea sua et de ficu sua, et bibetis aquas de cisternis vestris, (Liber II Regum 18, 31)

  • Bona est oratio cum ieiunio, et eleemosyna cum iustitia. Melius est modicum cum iustitia quam plurimum cum iniquitate. Bonum est facere eleemosynam magis quam thesauros auri condere. (Liber Thobis 12, 8)

  • Et benedicent Deo aeterno in iustitia. Omnes filii Israel, qui liberabuntur in diebus illis, memores Dei in veritate, colligentur et venient in Ierusalem et habitabunt in aeternum in terra Abraham cum tutela, et tradetur eis. Et gaudebunt, qui diligunt Deum in veritate; qui autem faciunt iniquitatem et peccatum, deficient de terris omnibus. (Liber Thobis 14, 7)

  • Revertite! Nulla erit improbitas. Revertite! Adhuc praesens adest iustitia mea. (Liber Iob 6, 29)

  • Laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius, et quasi oliva proiciens florem suum. (Liber Iob 15, 33)

  • Iustitia indutus sum et vestivi me, sicut vestimento et diademate, iudicio meo. (Liber Iob 29, 14)

  • Homini, qui similis tui est, nocebit impietas tua, et filium hominis adiuvabit iustitia tua. (Liber Iob 35, 8)

  • Domine, deduc me in iustitia tua propter inimicos meos, dirige in conspectu meo viam tuam. (Liber Psalmorum 5, 9)

  • et ipse iudicabit orbem terrae in iustitia, iudicabit populos in aequitate. (Liber Psalmorum 9, 9)

  • Ego autem in iustitia videbo faciem tuam; satiabor, cum evigilavero, conspectu tuo. (Liber Psalmorum 17, 15)

  • In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum; in iustitia tua libera me. (Liber Psalmorum 31, 2)


“Apóie-se, como faz Nossa Senhora, à cruz de Jesus e nunca lhe faltará conforto”. São Padre Pio de Pietrelcina