pronađen 181 Rezultati za: Vinea iustitia
Abominantur reges agere impie, quoniam iustitia firmatur solium. (Liber Proverbiorum 16, 12)
Aufer impium de conspectu regis, et firmabitur iustitia thronus eius. (Liber Proverbiorum 25, 5)
Rex in iustitia erigit terram; vir acceptor donorum destruet eam. (Liber Proverbiorum 29, 4)
Cuncta vidi in diebus vanitatis meae: est iustus, qui perit in iustitia sua, et impius, qui multo vivit tempore in malitia sua. (Liber Ecclesiastes 7, 15)
Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium et inspicerem, si floruisset vinea, et germinassent mala punica. (Canticum Canticorum 6, 11)
mane properabimus ad vineas, videbimus; si floruit vinea, si flores aperiuntur, si floruerunt mala punica; ibi dabo tibi amores meos. (Canticum Canticorum 7, 13)
Vinea fuit Salomoni in Baalhamon. Tradidit eam custodibus; vir affert pro fructu eius mille argenteos. (Canticum Canticorum 8, 11)
Vinea mea coram me est; mille tibi, Salomon, et ducenti his, qui custodiunt fructus eius. (Canticum Canticorum 8, 12)
iustitia enim est immortalis. (Liber Sapientiae 1, 15)
et disponeret orbem terrarum in sanctitate et iustitia et in directione cordis iudicium iudicaret, (Liber Sapientiae 9, 3)
Sed et sine his uno spiritu poterant occidi, persecutionem passi a iustitia, et dispersi per spiritum virtutis tuae. Sed omnia in mensura et numero et pondere disposuisti. (Liber Sapientiae 11, 20)
Benedictum est enim lignum, per quod fit iustitia; (Liber Sapientiae 14, 7)