Mosaico decorativo

Trouvé 2771 Résultats pour: Sit

  • Et pallio Eliae, quod ceciderat ei, percussit aquas et dixit: “Ubi est Deus Eliae etiam nunc?”. Percussitque aquas, et divisae sunt huc atque illuc, et transiit Eliseus. (Liber II Regum 2, 14)

  • egressus ad fontem aquarum misit in eum sal et ait: “Haec dicit Dominus: Sanavi aquas has, et non erit ultra in eis mors neque abortium”. (Liber II Regum 2, 21)

  • Verumtamen in peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel, adhaesit nec recessit ab eis. (Liber II Regum 3, 3)

  • profectusque misit ad Iosaphat regem Iudae dicens: “Rex Moab recessit a me. Vis venire mecum contra Moab ad proelium?”. Qui respondit: “Ascendam. Qui meus est tuus est, populus meus populus tuus, equi mei equi tui”. (Liber II Regum 3, 7)

  • Perrexeruntque in castra Israel. Porro consurgens Israel percussit Moab, at illi fugerunt coram eis. Venerunt igitur subsequentes et percutientes Moab. (Liber II Regum 3, 24)

  • Ivit itaque mulier et clausit ostium super se et super filios suos; illi offerebant vasa, et illa infundebat. (Liber II Regum 4, 5)

  • Quae dixit ad virum suum: “Animadverto quod vir Dei sanctus est iste, qui transit per nos frequenter. (Liber II Regum 4, 9)

  • Ascendit autem et collocavit eum super lectulum hominis Dei et clausit ostium; et egressa (Liber II Regum 4, 21)

  • Cumque venisset ad virum Dei in monte, apprehendit pedes eius; et accessit Giezi, ut amoveret eam, et ait homo Dei: “Dimitte illam; anima enim eius in amaritudine est, et Dominus celavit me et non indicavit mihi”. (Liber II Regum 4, 27)

  • ingressusque clausit ostium super se et puerum et oravit ad Dominum. (Liber II Regum 4, 33)

  • At ille: “Afferte, inquit, farinam”. Cumque tulissent, misit in ollam et ait: “Infunde turbae, et comedat”. Et non fuit amplius quidquam amaritudinis in olla. (Liber II Regum 4, 41)

  • Quod cum audisset Eliseus vir Dei, scidisse videlicet regem Israel vestimenta sua, misit ad eum dicens: “Quare scidisti vestimenta tua? Veniat ad me et sciat esse prophetam in Israel”. (Liber II Regum 5, 8)


"Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração." São Padre Pio de Pietrelcina