Mosaico decorativo

Trouvé 2771 Résultats pour: Sit

  • Misitque ad eum Eliseus nuntium dicens: “Vade et lavare septies in Iordane; et recipiet sanitatem caro tua, atque mundaberis”. (Liber II Regum 5, 10)

  • Reversusque ad virum Dei cum universo comitatu suo venit et stetit coram eo et ait: “Vere scio quod non sit Deus in universa terra, nisi tantum in Israel! Obsecro itaque, ut accipias benedictionem a servo tuo”. (Liber II Regum 5, 15)

  • Et ille ait: “Recte. Dominus meus misit me dicens: “Modo venerunt ad me duo adulescentes de monte Ephraim ex filiis prophetarum. Da eis talentum argenti et vestes mutatorias duplices””. (Liber II Regum 5, 22)

  • Cumque venisset ad collem, tulit de manu eorum et reposuit in domo; dimisitque viros et abierunt. (Liber II Regum 5, 24)

  • Dixit autem homo Dei: “Ubi cecidit?”. At ille monstravit ei locum. Praecidit ergo lignum et misit illuc, natavitque ferrum. (Liber II Regum 6, 6)

  • Misit itaque vir Dei ad regem Israel dicens: “Cave, ne transeas in loco illo, quia ibi Syri in insidiis sunt”. (Liber II Regum 6, 9)

  • Misit rex Israel ad locum, quem dixerat ei vir Dei et de quo praemonuerat eum, et observavit se ibi non semel neque bis. (Liber II Regum 6, 10)

  • Conturbatumque est cor regis Syriae pro hac re et, convocatis servis suis, ait: “Quare non indicatis mihi quis proditor mei sit apud regem Israel?”. (Liber II Regum 6, 11)

  • Dixit eis: “Ite et videte ubi sit, ut mittam et capiam eum”. Annuntiaveruntque ei dicentes: “Ecce in Dothain”. (Liber II Regum 6, 13)

  • Misit ergo illuc equos et currus et robur exercitus; qui cum venissent nocte, circumdederunt civitatem. (Liber II Regum 6, 14)

  • Hostes vero descenderunt ad eum. Porro Eliseus oravit Dominum dicens: “Percute, obsecro, gentem hanc caecitate!”. Percussitque eos Dominus, ne viderent iuxta verbum Elisei. (Liber II Regum 6, 18)

  • Appositaque est eis ciborum magna praeparatio, et comederunt et biberunt, et dimisit eos; abieruntque ad dominum suum, et ultra non venerunt turmae Syriae in terram Israel. (Liber II Regum 6, 23)


"É sempre necessário ir para a frente, nunca para trás, na vida espiritual." São Padre Pio de Pietrelcina