Mosaico decorativo

Trouvé 2771 Résultats pour: Sit

  • Necnon egressus rex Israel percussit equos et currus et percussit Syriam plaga magna. (Liber I Regum 20, 21)

  • Porro filii Israel recensiti sunt et, acceptis cibariis, profecti ex adverso castraque metati sunt contra eos, quasi duo parvi greges caprarum; Syri autem repleverunt terram. (Liber I Regum 20, 27)

  • Dixeruntque ei servi sui: “Ecce audivimus quod reges domus Israel clementes sint; ponamus itaque saccos in lumbis nostris et funiculos in capitibus nostris et egrediamur ad regem Israel; forsitan salvabit animam tuam”. (Liber I Regum 20, 31)

  • Qui dixit ei: “Civitates, quas tulit pater meus a patre tuo, reddam; et plateas fac tibi in Damasco, sicut fecit pater meus in Samaria”. Achab: “Ego autem, inquit, foederatum te dimittam”. Et pepigit ei foedus et dimisit eum. (Liber I Regum 20, 34)

  • Cui ait: “Quia noluisti audire vocem Domini, ecce recedes a me, et percutiet te leo”. Cumque paululum recessisset ab eo, invenit eum leo atque percussit. (Liber I Regum 20, 36)

  • Sed et alterum inveniens virum dixit ad eum: “Percute me!”. Qui percussit eum et vulneravit. (Liber I Regum 20, 37)

  • Cui respondit Naboth: “Propitius mihi sit Dominus, ne dem hereditatem patrum meorum tibi”. (Liber I Regum 21, 3)

  • Scripsit itaque litteras ex nomine Achab et signavit eas anulo eius et misit ad maiores natu et ad optimates, qui erant in civitate eius et habitabant cum Naboth. (Liber I Regum 21, 8)

  • et abominabilis effectus est, in tantum ut sequeretur idola secundum omnia, quae fecerant Amorraei, quos consumpsit Dominus a facie filiorum Israel. (Liber I Regum 21, 26)

  • dixitque rex Israel ad servos suos: “Ignoratis quod nostra sit Ramoth Galaad et neglegimus tollere eam de manu regis Syriae?”. (Liber I Regum 22, 3)

  • Et ait rex Israel ad Iosaphat: “Remansit vir unus, per quem possimus interrogare Dominum; sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum sed malum: Michaeas filius Iemla”. Cui Iosaphat ait: “Ne loquaris ita, rex”. (Liber I Regum 22, 8)

  • Nuntius vero, qui ierat ut vocaret Michaeam, locutus est ad eum dicens: “Ecce sermones prophetarum ore uno regi bona praedicant; sit ergo sermo tuus similis eorum, et loquere bona”. (Liber I Regum 22, 13)


"No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito." São Padre Pio de Pietrelcina