Mosaico decorativo

Trouvé 20258 Résultats pour: Re

  • Transivitque Iacob incolumis ad urbem Sichem, quae est in terra Chanaan, cum veniret de Paddanaram; et habitavit iuxta oppidum. (Liber Genesis 33, 18)

  • Et erexit ibi altare et vocavit illud: “Deus est Deus Israel”. (Liber Genesis 33, 20)

  • Egressa est autem Dina filia, quam Lia pepererat Iacob, ut videret filias regionis illius. (Liber Genesis 34, 1)

  • Dixitque ad Hemmor patrem suum: “Accipe mihi puellam hanc coniugem”. (Liber Genesis 34, 4)

  • Cum audisset Iacob quod violasset Dinam filiam suam, absentibus filiis et in pastu pecorum occupatis, siluit, donec redirent. (Liber Genesis 34, 5)

  • Egresso autem Hemmor patre Sichem, ut loqueretur ad Iacob, (Liber Genesis 34, 6)

  • ecce filii Iacob veniebant de agro, auditoque, quod acciderat, contristati et irati sunt valde, eo quod foedam rem esset operatus in Israel et, violata filia Iacob, rem illicitam perpetrasset. (Liber Genesis 34, 7)

  • Locutus est itaque Hemmor ad eos: “Sichem filii mei adhaesit anima filiae vestrae; date eam illi uxorem, (Liber Genesis 34, 8)

  • Sed et Sichem ad patrem et ad fratres eius ait: “Inveniam gratiam coram vobis et, quaecumque statueritis, dabo. (Liber Genesis 34, 11)

  • Augete mihi valde dotem et munera; libens tribuam, quod petieritis. Tantum date mihi puellam hanc uxorem”. (Liber Genesis 34, 12)

  • Responderunt filii Iacob Sichem et Hemmor patri eius in dolo ob stuprum sororis: (Liber Genesis 34, 13)

  • “Non possumus facere, quod petitis, dare sororem nostram homini incircumciso, opprobrium enim esset nobis. (Liber Genesis 34, 14)


"Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes." São Padre Pio de Pietrelcina