Trouvé 20258 Résultats pour: Re
Super Ismael quoque exaudivi te: ecce benedicam ei et crescere faciam et multiplicabo eum vehementissime; duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam. (Liber Genesis 17, 20)
Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero”. (Liber Genesis 17, 21)
Tulit ergo Abraham Ismael filium suum et omnes vernaculos domus suae universosque, quos emerat: cunctos mares ex omnibus viris domus suae; et circumcidit carnem praeputii eorum statim in ipsa die, sicut praeceperat ei Deus. (Liber Genesis 17, 23)
et Ismael filius eius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suae. (Liber Genesis 17, 25)
Apparuit autem ei Dominus iuxta Quercus Mambre se denti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei. (Liber Genesis 18, 1)
Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum. Quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi et adoravit in terram (Liber Genesis 18, 2)
afferatur pauxillum aquae, et lavate pedes vestros et requiescite sub arbore. (Liber Genesis 18, 4)
Tulit quoque butyrum et lac et vitulum, quem coxerat, et posuit coram eis. Ipse vero stabat iuxta eos sub arbore; et comederunt. (Liber Genesis 18, 8)
Dixeruntque ad eum: “Ubi est Sara uxor tua?”. Ille respondit: “Ecce in tabernaculo est”. (Liber Genesis 18, 9)
Cui dixit: “Revertens veniam ad te tempore isto, et habebit filium Sara uxor tua”. Quo audito, Sara risit ad ostium tabernaculi, quod erat post eum. (Liber Genesis 18, 10)
Dixit autem Dominus ad Abraham: “Quare risit Sara dicens: "Num vere paritura sum anus?"”. (Liber Genesis 18, 13)
Numquid Domino est quidquam difficile? Revertar ad te hoc eodem tempore, et habebit Sara filium”. (Liber Genesis 18, 14)