Trouvé 125 Résultats pour: Non Domi Pacem
ecce in pacem versa est amaritudo mea. Tu autem eruisti animam meam a fovea consumptionis, proiecisti enim post tergum tuum omnia peccata mea. (Liber Isaiae 38, 17)
formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum: ego Dominus faciens omnia haec. (Liber Isaiae 45, 7)
Quam pulchri super montes pedes annuntiantis, praedicantis pacem, annuntiantis bonum, praedicantis salutem, dicentis Sion: “Regnavit Deus tuus!”. (Liber Isaiae 52, 7)
In pacem ingreditur, requiescit in cubili suo, qui ambulat in directione sua. (Liber Isaiae 57, 2)
Creo fructum labiorum pacem; pacem ei, qui longe est et qui prope, dixit Dominus, et sanabo eum”. (Liber Isaiae 57, 19)
Viam pacis nescierunt, et non est iudicium in gressibus eorum; semitae eorum incurvatae sunt eis: omnis, qui calcat in eis, ignorat pacem. (Liber Isaiae 59, 8)
Pro aere afferam aurum et pro ferro afferam argentum et pro lignis aes et pro lapidibus ferrum; et ponam custodes tuos pacem et praepositos tuos iustitiam. (Liber Isaiae 60, 17)
Quia haec dicit Dominus: “Ecce ego dirigam ad eam quasi fluvium pacem et quasi torrentem inundantem gloriam gentium. Sugetis, in ulnis portabimini, et super genua blandientur vobis. (Liber Isaiae 66, 12)
Exspectavimus pacem, et non est bonum, tempus medelae, et ecce formido”. (Liber Ieremiae 8, 15)
Sagitta vulnerans lingua eorum; dolum locuta est in ore suo: pacem cum amico suo loquitur et occulte ponit ei insidias. (Liber Ieremiae 9, 7)
Et dixi: “Heu, Domine Deus! Ecce prophetae dicunt eis: “Non videbitis gladium, et fames non erit in vobis, sed pacem veram dabit vobis in loco isto””. (Liber Ieremiae 14, 13)
Numquid proiciens abiecisti Iudam, aut Sion abominata est anima tua? Quare ergo percussisti nos, ita ut nulla sit sanitas? Exspectavimus pacem, et non est bonum, et tempus curationis, et ecce turbatio. (Liber Ieremiae 14, 19)