Trouvé 125 Résultats pour: Non Domi Pacem
Evoluto autem multo tem pore, postquam pacem Do minus dederat Israeli ab omnibus in gyro nationibus et Iosue iam longaevo et persenilis aetatis, (Liber Iosue 23, 1)
Misitque coetus nuntios ad filios Beniamin, qui erant in petra Remmon, et dederunt eis pacem. (Liber Iudicum 21, 13)
Nunc ergo arripite et facite plaustrum novum unum et duas vaccas fetas, quibus non est impositum iugum, iungite in plaustro; et recludite vitulos earum domi. (Liber I Samuelis 6, 7)
Fecerunt ergo illi hoc modo et tollentes duas vaccas, quae lactabant vitulos, iunxerunt ad plaustrum vitulosque earum concluserunt domi; (Liber I Samuelis 6, 10)
Videntes autem universi reges, qui erant in praesidio Adadezer, se victos esse ab Israel, fecerunt pacem cum Israel et servierunt eis. Timueruntque Syri auxilium praebere ultra filiis Ammon. (Liber II Samuelis 10, 19)
Ipse enim obtinebat omnem regionem, quae erat trans Flumen, a Thaphsa usque Gazam, et cunctos reges illarum regionum; et habebat pacem ex omni parte in circuitu. (Liber I Regum 5, 4)
Videntes autem servi Adadezer se ab Israel esse superatos, fecerunt pacem cum David et servierunt ei; noluitque ultra Syria auxilium praebere filiis Ammon. (Liber I Paralipomenon 19, 19)
Filius, qui nascetur tibi, erit vir quietissimus; faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum et ob hanc causam Salomon vocabitur, et pacem et otium dabo in Israel cunctis diebus eius. (Liber I Paralipomenon 22, 9)
Aedificavit quoque urbes munitas in Iuda, quia quievit terra, et nulla temporibus eius bella surrexerant, pacem Domino ei largiente. (Liber II Paralipomenon 14, 5)
Dixit autem Iudae: “Aedificemus civitates istas et vallemus muris et roboremus turribus et portis et seris, donec a bellis quieta sunt omnia; quia quaesivimus Dominum Deum nostrum, quaesivit nos et dedit nobis pacem per gyrum”. Aedificaverunt igitur et prosperati sunt. (Liber II Paralipomenon 14, 6)
Quievitque regnum Iosaphat, et praebuit ei Deus eius pacem per circuitum. (Liber II Paralipomenon 20, 30)
Nunc ergo filias vestras ne detis filiis eorum et filias eorum ne accipiatis filiis vestris et non quaeratis pacem eorum et prosperitatem eorum usque in aeternum, ut confortemini et comedatis, quae bona sunt terrae, et heredes habeatis filios vestros usque in saeculum”. (Liber Esdrae 9, 12)