Trouvé 125 Résultats pour: Non Domi Pacem
“Iudas Maccabaeus et fratres eius et populus Iudaeorum miserunt nos ad vos statuere vobiscum societatem et pacem et conscribere nos socios et amicos vestros”. (Liber I Maccabaeorum 8, 20)
Et cognovit Ionathas et misit ad eum legatos componere pacem cum ipso et reddere ei captivitatem. (Liber I Maccabaeorum 9, 70)
Dixit enim: “Anticipemus facere pacem cum eo, priusquam faciat cum Alexandro adversum nos; (Liber I Maccabaeorum 10, 4)
Et proiecerunt arma sua et fecerunt pacem; et glorificati sunt Iudaei in conspectu regis et in conspectu omnium, qui erant in regno eius, et nominati sunt in regno et regressi sunt in Ierusalem habentes spolia multa. (Liber I Maccabaeorum 11, 51)
Coronam auream et baen, quam misistis, suscepimus; et parati sumus facere vobiscum pacem magnam et scribere praepositis regis remittere vobis, quae indulsimus. (Liber I Maccabaeorum 13, 37)
Fecit pacem super terram, et laetatus est Israel laetitia magna. (Liber I Maccabaeorum 14, 11)
Fratribus, qui sunt per Aegyp tum, Iudaeis salutem dicunt fratres, qui sunt in Hierosolymis Iudaei et qui in regione Iudaeae, pacem bonam. (Liber II Maccabaeorum 1, 1)
et adaperiat cor vestrum in lege sua et in praeceptis suis et faciat pacem; (Liber II Maccabaeorum 1, 4)
Videbat enim sine regali providentia impossibile esse pacem adhuc rebus obtingere, nec Simonem cessaturum a stultitia. (Liber II Maccabaeorum 4, 6)
secundum autem commune civitatis decretum, et ipsis acquiescentibus, utpote qui pacem obtinere cuperent et nihil suspectum haberent, eos provectos in altum submerserunt non minus ducentos. (Liber II Maccabaeorum 12, 4)
Iudas autem arbitratus vere in multis eos utiles promisit se pacem acturum cum eis; dextrisque acceptis, discessere ad tabernacula sua. (Liber II Maccabaeorum 12, 12)
nam, quamdiu superest Iudas, impossibile est pacem esse negotiis”. (Liber II Maccabaeorum 14, 10)