Trouvé 2353 Résultats pour: Enim
et ecce gaudium et laetitia, occidere boves et iugulare pecus, comedere carnes et bibere vinum: “Comedamus et bibamus, cras enim moriemur”. (Liber Isaiae 22, 13)
Erubesce, Sidon, ait enim mare, fortitudo maris, dicens: “Non parturivi et non peperi; et non enutrivi iuvenes nec virgines educavi”. (Liber Isaiae 23, 4)
Dissipatione dissipabitur terra et direptione praedabitur: Dominus enim locutus est verbum hoc. (Liber Isaiae 24, 3)
quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua, protectio a turbine, umbraculum ab aestu: spiritus enim robustorum quasi imber hiemalis. (Liber Isaiae 25, 4)
Domine, dabis pacem nobis; omnia enim opera nostra operatus es nobis. (Liber Isaiae 26, 12)
Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terrae contra eum; et revelabit terra sanguinem suum et non operiet ultra interfectos suos”. (Liber Isaiae 26, 21)
Civitas enim munita desolata est, habitaculum derelictum et dimissum quasi desertum; ibi pascetur vitulus et ibi accubabit et consumet arbusta eius. (Liber Isaiae 27, 10)
In siccitate frondes illius conterentur; mulieres venient et comburent eas. Ipse enim non est populus sapiens, propterea non miserebitur eius, qui fecit eum, et, qui formavit eum, non parcet ei. (Liber Isaiae 27, 11)
Omnes enim mensae repletae sunt vomitu sordiumque, ita ut non esset ultra locus. (Liber Isaiae 28, 8)
Balbis enim labiis et lingua altera loquetur ad populum istum, (Liber Isaiae 28, 11)
Dixistis enim: “Percussimus foedus cum morte et cum inferno fecimus pactum; flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos, quia posuimus mendacium spem nostram et in fallacia absconditi sumus”. (Liber Isaiae 28, 15)
Coangustatum est enim stratum, ut quis se extendat, et pallium brevius, ut quis se operire possit. (Liber Isaiae 28, 20)