Mosaico decorativo

Znaleziono 2353 Wyniki dla: Enim

  • et ecce gaudium et laetitia, occidere boves et iugulare pecus, comedere carnes et bibere vinum: “Comedamus et bibamus, cras enim moriemur”. (Liber Isaiae 22, 13)

  • Erubesce, Sidon, ait enim mare, fortitudo maris, dicens: “Non parturivi et non peperi; et non enutrivi iuvenes nec virgines educavi”. (Liber Isaiae 23, 4)

  • Dissipatione dissipabitur terra et direptione praedabitur: Dominus enim locutus est verbum hoc. (Liber Isaiae 24, 3)

  • quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua, protectio a turbine, umbraculum ab aestu: spiritus enim robustorum quasi imber hiemalis. (Liber Isaiae 25, 4)

  • Domine, dabis pacem nobis; omnia enim opera nostra operatus es nobis. (Liber Isaiae 26, 12)

  • Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terrae contra eum; et revelabit terra sanguinem suum et non operiet ultra interfectos suos”. (Liber Isaiae 26, 21)

  • Civitas enim munita desolata est, habitaculum derelictum et dimissum quasi desertum; ibi pascetur vitulus et ibi accubabit et consumet arbusta eius. (Liber Isaiae 27, 10)

  • In siccitate frondes illius conterentur; mulieres venient et comburent eas. Ipse enim non est populus sapiens, propterea non miserebitur eius, qui fecit eum, et, qui formavit eum, non parcet ei. (Liber Isaiae 27, 11)

  • Omnes enim mensae repletae sunt vomitu sordiumque, ita ut non esset ultra locus. (Liber Isaiae 28, 8)

  • Balbis enim labiis et lingua altera loquetur ad populum istum, (Liber Isaiae 28, 11)

  • Dixistis enim: “Percussimus foedus cum morte et cum inferno fecimus pactum; flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos, quia posuimus mendacium spem nostram et in fallacia absconditi sumus”. (Liber Isaiae 28, 15)

  • Coangustatum est enim stratum, ut quis se extendat, et pallium brevius, ut quis se operire possit. (Liber Isaiae 28, 20)


"O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas." São Padre Pio de Pietrelcina