Trouvé 2353 Résultats pour: Enim
Sicut enim in monte Pharasim stabit Dominus, sicut in valle, quae est in Gabaon, irascetur, ut faciat opus suum, novum opus suum, ut operetur operationem suam, peregrinam operationem suam. (Liber Isaiae 28, 21)
Et nunc nolite illudere, ne forte constringantur vincula vestra; decretum enim destructionis audivi a Domino, Deo exercituum, super universam terram. (Liber Isaiae 28, 22)
Erudit enim illum recte, Deus suus docet illum. (Liber Isaiae 28, 26)
Non enim in serris trituratur nigella, nec rota plaustri super cuminum circuit; sed in virga excutitur nigella, et cuminum in baculo. (Liber Isaiae 28, 27)
Et erit vobis visio omnis sicut verba libri signati; quem cum dederint scienti litteras dicentes: “Lege istum”, respondebit: “Non possum, signatus est enim”. (Liber Isaiae 29, 11)
Cum fuerint enim in Tani principes tui, et nuntii tui usque ad Hanes pervenerint, (Liber Isaiae 30, 4)
Aegyptus enim frustra et vane auxiliabitur; ideo vocavi Rahab otiosam. (Liber Isaiae 30, 7)
Populus enim rebellis est, et filii mendaces, filii nolentes audire legem Domini; (Liber Isaiae 30, 9)
A voce enim Domini pavebit Assyrius virga percussus. (Liber Isaiae 30, 31)
Praeparata est enim ab heri Topheth, praeparata, profunda et dilatata, in pyra eius ignis et ligna multa; flatus Domini sicut torrens sulphuris succendit eam. (Liber Isaiae 30, 33)
In die enim illa abiciet vir idola argentea sua et idola aurea sua, quae fecerunt vobis manus vestrae in peccatum; (Liber Isaiae 31, 7)
stultus enim fatua loquitur, et cor eius cogitat iniquitatem, ut perficiat impietatem et loquatur contra Dominum errores et vacuam faciat animam esurientem et potum sitienti auferat. (Liber Isaiae 32, 6)