Mosaico decorativo

Trouvé 1722 Résultats pour: Ego

  • Pro quo sollicita timuisti, quia mentita es et mei non es recordata neque cogitasti in corde tuo? Nonne, quia ego tacui et longo tempore, me non times? (Liber Isaiae 57, 11)

  • Ego annuntiabo iustitiam tuam et opera tua, quae non proderunt tibi. (Liber Isaiae 57, 12)

  • Non enim in sempiternum litigabo neque usque ad finem irascar, quia spiritus a facie mea deficeret, halitus, quem ego feci. (Liber Isaiae 57, 16)

  • “Quare ieiunavimus, et non aspexisti, humiliavimus animam nostram, et nescisti?”. Ecce, in die ieiunii vestri agitis negotia et omnes operarios vestros opprimitis. (Liber Isaiae 58, 3)

  • Si averteris a sabbato pedem tuum, facere negotia tua in die sancto meo, et vocaveris sabbatum delicias et diem Domino sacrum gloriosum; et glorificaveris eum relinquens vias tuas et negotia tua et sermones tuos, (Liber Isaiae 58, 13)

  • et suges lac gentium et mamilla regum lactaberis et scies quia ego Dominus salvator tuus, et redemptor tuus Fortis Iacob. (Liber Isaiae 60, 16)

  • Minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortem. Ego Dominus in tempore eius subito faciam istud. (Liber Isaiae 60, 22)

  • Quia ego Dominus diligens iudicium, odio habens rapinam et iniquitatem; et dabo opus eorum in veritate et foedus perpetuum feriam eis. (Liber Isaiae 61, 8)

  • “Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? Iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suae”. “Sum ego, qui loquor iustitiam, potens ad salvandum”. (Liber Isaiae 63, 1)

  • “Quaesitus sum ab his, qui non consulebant me, inventus sum ab his, qui non quaerebant me. Dixi: “Ecce ego, ecce ego!” ad gentem, quae non invocabat nomen meum. (Liber Isaiae 65, 1)

  • Ecce enim ego creo caelos novos et terram novam, et non erunt in memoria priora et non ascendent super cor. (Liber Isaiae 65, 17)

  • Sed gaudebunt et exsultabunt usque in sempiternum in his, quae ego creo, quia ecce ego creo Ierusalem exsultationem et populum eius gaudium. (Liber Isaiae 65, 18)


"Onde há mais sacrifício, há mais generosidade." São Padre Pio de Pietrelcina