Trouvé 1722 Résultats pour: Ego
Ego autem sicut virens oliva in domo Dei. Speravi in misericordia Dei in aeternum et in saeculum saeculi. (Liber Psalmorum 52, 10)
Ego autem ad Deum clamabo, et Dominus salvabit me. (Liber Psalmorum 55, 17)
Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos; ego autem sperabo in te, Domine. (Liber Psalmorum 55, 24)
In quacumque die timebo, ego in te sperabo. (Liber Psalmorum 56, 4)
Ego autem cantabo fortitudinem tuam et exsultabo mane misericordiam tuam, quia factus es praesidium meum et refugium meum in die tribulationis meae. (Liber Psalmorum 59, 17)
Ego vero orationem meam ad te, Domine, in tempore beneplaciti, Deus. In multitudine misericordiae tuae exaudi me, in veritate salutis tuae. (Liber Psalmorum 69, 14)
Ego autem sum pauper et dolens; salus tua, Deus, suscipit me. (Liber Psalmorum 69, 30)
Ego vero egenus et pauper sum; Deus, ad me festina. Adiutor meus et liberator meus es tu; Domine, ne moreris. (Liber Psalmorum 70, 6)
Ego autem semper sperabo et adiciam super omnem laudem tuam. (Liber Psalmorum 71, 14)
Nam et ego confitebor tibi in psalterio veritatem tuam, Deus meus; psallam tibi in cithara, Sanctus Israel. (Liber Psalmorum 71, 22)
et ego insipiens factus sum et nescivi: ut iumentum factus sum apud te. (Liber Psalmorum 73, 22)
Ego autem semper tecum; tenuisti manum dexteram meam. (Liber Psalmorum 73, 23)