Trouvé 1722 Résultats pour: Ego
Effunde frameam et securim adversus eos, qui persequuntur me. Dic animae meae: “Salus tua ego sum”. (Liber Psalmorum 35, 3)
Ego autem, cum infirmarentur, induebar cilicio, humiliabam in ieiunio animam meam; et oratio mea in sinu meo convertebatur. (Liber Psalmorum 35, 13)
Ego autem tamquam surdus non audiebam et sicut mutus non aperiens os suum; (Liber Psalmorum 38, 14)
Quoniam ego in lapsum paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper. (Liber Psalmorum 38, 18)
Amove a me plagas tuas: ab ictu manus tuae ego defeci. (Liber Psalmorum 39, 11)
Exaudi orationem meam, Domine, et clamorem meum auribus percipe. Ad lacrimas meas ne obsurdescas, quoniam advena ego sum apud te, peregrinus sicut omnes patres mei. (Liber Psalmorum 39, 13)
Ego autem egenus et pauper sum; Dominus sollicitus est mei. Adiutor meus et liberator meus tu es; Deus meus, ne tardaveris. (Liber Psalmorum 40, 18)
Ego dixi: “Domine, miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi”. (Liber Psalmorum 41, 5)
Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribae velociter scribentis. (Liber Psalmorum 45, 2)
Vacate et videte quoniam ego sum Deus: exaltabor in gentibus et exaltabor in terra. (Liber Psalmorum 46, 11)
“Audi, populus meus, et loquar, Israel, et testificabor adversum te: Deus, Deus tuus, ego sum. (Liber Psalmorum 50, 7)
Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper. (Liber Psalmorum 51, 5)