Mosaico decorativo

Talált 1722 Eredmények: Ego

  • Ego autem sicut virens oliva in domo Dei. Speravi in misericordia Dei in aeternum et in saeculum saeculi. (Liber Psalmorum 52, 10)

  • Ego autem ad Deum clamabo, et Dominus salvabit me. (Liber Psalmorum 55, 17)

  • Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos; ego autem sperabo in te, Domine. (Liber Psalmorum 55, 24)

  • In quacumque die timebo, ego in te sperabo. (Liber Psalmorum 56, 4)

  • Ego autem cantabo fortitudinem tuam et exsultabo mane misericordiam tuam, quia factus es praesidium meum et refugium meum in die tribulationis meae. (Liber Psalmorum 59, 17)

  • Ego vero orationem meam ad te, Domine, in tempore beneplaciti, Deus. In multitudine misericordiae tuae exaudi me, in veritate salutis tuae. (Liber Psalmorum 69, 14)

  • Ego autem sum pauper et dolens; salus tua, Deus, suscipit me. (Liber Psalmorum 69, 30)

  • Ego vero egenus et pauper sum; Deus, ad me festina. Adiutor meus et liberator meus es tu; Domine, ne moreris. (Liber Psalmorum 70, 6)

  • Ego autem semper sperabo et adiciam super omnem laudem tuam. (Liber Psalmorum 71, 14)

  • Nam et ego confitebor tibi in psalterio veritatem tuam, Deus meus; psallam tibi in cithara, Sanctus Israel. (Liber Psalmorum 71, 22)

  • et ego insipiens factus sum et nescivi: ut iumentum factus sum apud te. (Liber Psalmorum 73, 22)

  • Ego autem semper tecum; tenuisti manum dexteram meam. (Liber Psalmorum 73, 23)


"Devo fazer somente a vontade de Deus e, se lhe agrado, o restante não conta." São Padre Pio de Pietrelcina