Trouvé 569 Résultats pour: Domus Dei
et septuaginta viri de senioribus domus Israel, et Iezonias filius Saphan stabat in medio eorum stantium ante picturas, et unusquisque habebat turibulum in manu sua, et vapor nebulae de ture consurgebat. (Prophetia Ezechielis 8, 11)
Et dixit ad me: “Certe vides, fili hominis, quae seniores domus Israel faciunt in tenebris, unusquisque in cubiculo simulacri sui; dicunt enim: “Non videt Dominus nos, dereliquit Dominus terram””. (Prophetia Ezechielis 8, 12)
Et duxit me ad ostium portae domus Domini, quod respiciebat ad aquilonem, et ecce ibi mulieres sedebant plangentes Thammuz. (Prophetia Ezechielis 8, 14)
Et introduxit me in atrium domus Domini interius, et ecce in ostio templi Domini, inter vestibulum et altare, quasi viginti quinque viri dorsa habentes contra templum Domini et facies ad orientem, et adorabant ad ortum solis. (Prophetia Ezechielis 8, 16)
Et gloria Dei Israel elevata est de cherub, super quem erat, ad limen domus; et vocavit virum, qui indutus erat lineis et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis. (Prophetia Ezechielis 9, 3)
senem, adulescentulum et virginem et parvulum et mulieres interficite usque ad internecionem; omnem autem, super quem videritis thau, ne occidatis, et a sanctuario meo incipite”. Coeperunt ergo a viris senioribus, qui erant ante faciem domus. (Prophetia Ezechielis 9, 6)
Et dixit ad me: “Iniquitas domus Israel et Iudae magna est nimis valde; et repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta est iniustitia. Dixerunt enim: “Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt”; (Prophetia Ezechielis 9, 9)
Cherubim autem stabant a dextris domus, cum ingrederetur vir, et nubes implevit atrium interius. (Prophetia Ezechielis 10, 3)
Et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus, et repleta est domus nube, et atrium repletum est splendore gloriae Domini. (Prophetia Ezechielis 10, 4)
et elevantes cherubim alas suas exaltata sunt a terra coram me, et, illis egredientibus, rotae quoque subsecutae sunt; et stetit in introitu portae domus Domini orientalis, et gloria Dei Israel erat super eos. (Prophetia Ezechielis 10, 19)
Et elevavit me spiritus et duxit me ad portam domus Domini orientalem, quae respicit solis ortum; et ecce in introitu portae viginti quinque viri, et vidi in medio eorum Iezoniam filium Azur et Pheltiam filium Banaiae, principes populi. (Prophetia Ezechielis 11, 1)
dicentes: “Nonne dudum aedificatae sunt domus? Haec est lebes, nos autem carnes”. (Prophetia Ezechielis 11, 3)