Mosaico decorativo

Trouvé 569 Résultats pour: Domus Dei

  • Tu autem, fili hominis, audi, quaecumque loquor ad te, et noli esse exasperans, sicut domus exasperatrix est; aperi os tuum et comede, quaecumque ego do tibi”. (Prophetia Ezechielis 2, 8)

  • Domus autem Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me; omnis quippe domus Israel dura fronte est et obstinato corde. (Prophetia Ezechielis 3, 7)

  • ut adamantem et duriorem silice dedi faciem tuam: ne timeas eos neque metuas a facie eorum, quia domus exasperans est”. (Prophetia Ezechielis 3, 9)

  • Et ingressus est in me spiritus et statuit me super pedes meos et locutus est mihi et dixit ad me: “Ingredere et includere in medio domus tuae. (Prophetia Ezechielis 3, 24)

  • et linguam tuam adhaerere faciam palato tuo, et eris mutus nec quasi vir obiurgans, quia domus exasperans est. (Prophetia Ezechielis 3, 26)

  • Cum autem locutus fuero tibi, aperiam os tuum, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus. Qui audit, audiat; et, qui contemnit, contemnat, quia domus exasperans est”. (Prophetia Ezechielis 3, 27)

  • Et tu recumbes super latus tuum sinistrum et pones iniquitates domus Israel super eo; numero dierum, quibus recumbes super illud, assumes iniquitatem eorum. (Prophetia Ezechielis 4, 4)

  • Ego autem dedi tibi annos iniquitatis eorum numero dierum trecentos et nonaginta dies, et portabis iniquitatem domus Israel. (Prophetia Ezechielis 4, 5)

  • Et cum compleveris haec, recumbes super latus tuum dextrum secundo et assumes iniquitatem domus Iudae quadraginta diebus; diem pro anno, diem, inquam, pro anno dedi tibi. (Prophetia Ezechielis 4, 6)

  • Haec dicit Dominus Deus: Plaude manu tua et percute pede tuo et dic: Heu ad omnes abominationes malas domus Israel, quia gladio, fame et peste ruituri sunt! (Prophetia Ezechielis 6, 11)

  • Et dixit ad me: “Fili hominis, putasne vides tu, quid isti faciunt, abominationes magnas, quas domus Israel facit hic, ut procul recedam a sanctuario meo? Et adhuc conversus videbis abominationes maiores”. (Prophetia Ezechielis 8, 6)

  • Et ingressus vidi: et ecce omnis similitudo reptilium et animalium abominatio et universa idola domus Israel depicta erant in pariete in circuitu per totum; (Prophetia Ezechielis 8, 10)


"Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações." São Padre Pio de Pietrelcina