Trouvé 569 Résultats pour: Domus Dei
“Sume lapides grandes in manu tua et absconde eos in caemento, sub pavimento, quod est ad portam domus pharaonis in Taphnis, cernentibus viris Iudaeis; (Liber Ieremiae 43, 9)
et conteret statuas domus Solis, quae sunt in terra Aegypti, et delubra deorum Aegypti comburet igni”. (Liber Ieremiae 43, 13)
Et confundetur Moab a Chamos, sicut confusa est domus Israel a Bethel, in qua habebat fiduciam. (Liber Ieremiae 48, 13)
“Confusi sumus, quoniam audivimus opprobrium; operuit ignominia facies nostras, quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini”. (Liber Ieremiae 51, 51)
Hereditas nostra versa est ad alienos, domus nostrae ad extraneos. (Lamentationes 5, 2)
cum acciperet vasa domus Domini, quae ablata fuerant de templo, ut referret ea in terram Iudae, decima die mensis Sivan: vasa argentea, quae fecit Sedecias filius Iosiae rex Iudae, (Liber Baruch 1, 8)
Et posuisti domum, super quam invocatum est nomen tuum, sicut hic dies propter malitiam domus Israel et domus Iudae. (Liber Baruch 2, 26)
O Israel, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis eius! (Liber Baruch 3, 24)
Opertis illis veste purpurea, extergunt faciem eorum propter pulverem domus, qui est plurimus super eos. (Liber Baruch 6, 12)
Et sicut alicui, qui regem offendit, circumsaeptae sunt aulae, tamquam ad mortem ducto, domus eorum muniunt sacerdotes ostiis et clausuris et seris, ne a latronibus exspolientur. (Liber Baruch 6, 17)
Ipsi sive audiant, sive contemnant — quoniam domus exasperans est — sciant tamen quia propheta fuerit in medio eorum. (Prophetia Ezechielis 2, 5)
Tu ergo, fili hominis, ne timeas eos neque sermones eorum metuas, etsi cardui et spinae te circumdant, et cum scorpionibus habitas. Verba eorum ne timeas et vultus eorum ne formides, quia domus exasperans est. (Prophetia Ezechielis 2, 6)