Trouvé 1865 Résultats pour: Domini Dei
Non aemuletur cor tuum peccatores, sed in timore Domini esto tota die, (Liber Proverbiorum 23, 17)
Qui servat ficum, comedet fructus eius; et, qui custos est domini sui, glorificabitur. (Liber Proverbiorum 27, 18)
Est et infirmitas pessima, quam vidi sub sole: divitiae conservatae in malum domini sui. (Liber Ecclesiastes 5, 12)
Non sit bonum impio, nec prolongabit dies suos quasi umbram, qui non timet faciem Domini. (Liber Ecclesiastes 8, 13)
quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum, et ipse, qui continet omnia, scientiam habet vocis. (Liber Sapientiae 1, 7)
Et spado, qui non operatus est per manus suas iniquitatem nec cogitavit adversus Dominum nequissima, dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Domini acceptissima. (Liber Sapientiae 3, 14)
implicati sumus tribulis iniquitatis et perditionis et ambulavimus per deserta inaccessa, viam autem Domini ignoravimus. (Liber Sapientiae 5, 7)
Ideo accipient coronam decoris et diadema speciei de manu Domini, quoniam dextera sua teget eos et brachio suo defendet illos. (Liber Sapientiae 5, 16)
Intravit in animam servi Domini et stetit contra reges horrendos in portentis et signis. (Liber Sapientiae 10, 16)
Timor Domini gloria et gloriatio et laetitia et corona exsultationis. (Liber Ecclesiasticus 1, 11)
Timor Domini delectabit cor et dabit laetitiam et gaudium et longitudinem dierum. (Liber Ecclesiasticus 1, 12)
Initium sapientiae timor Domini, et cum fidelibus in vulva concreata est; cum hominibus veritatis ab aevo fundata est et semini eorum se credet. (Liber Ecclesiasticus 1, 16)