Trouvé 1865 Résultats pour: Domini Dei
Quam magna misericordia Domini, et propitiatio illius convertentibus ad se! (Liber Ecclesiasticus 17, 28)
et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem circumspicientes omnes vias hominum et profundum abyssi et hominum corda intuentes in absconditas partes. (Liber Ecclesiasticus 23, 28)
et erit dedecus omnibus, eo quod non intellexerit timorem Domini. (Liber Ecclesiasticus 23, 31)
Et agnoscent, qui derelicti sunt, quoniam nihil melius est quam timor Dei, et nihil dulcius quam attendere mandatis Domini. (Liber Ecclesiasticus 23, 37)
Et radicavi in populo honorificato et in parte Domini, in hereditate illius, et in plenitudine sanctorum detentio mea. (Liber Ecclesiasticus 24, 16)
Si non in timore Domini tenueris te, instanter cito subvertetur domus tua. (Liber Ecclesiasticus 27, 4)
Peccator transgrediens mandata Domini incidet in repromissionem, et, qui conatur lucrum sectari, incidet in iudicium. (Liber Ecclesiasticus 29, 26)
A Domini scientia separati sunt, (Liber Ecclesiasticus 33, 8)
Oculi Domini super timentes eum: protector potentiae, firmamentum virtutis, tegimen ardoris et umbraculum meridiani, (Liber Ecclesiasticus 34, 19)
Non apparebis ante conspectum Domini vacuus: (Liber Ecclesiasticus 35, 6)
Ipse palam faciet disciplinam doctrinae suae et in lege testamenti Domini gloriabitur. (Liber Ecclesiasticus 39, 11)
“Opera Domini universa bona valde, et omne, quod praecepit, tempore suo erit!”. Non est dicere: “Quid est hoc?” aut “Ad quid istud?”; omnia enim in tempore suo conquirentur. (Liber Ecclesiasticus 39, 21)