Trouvé 1865 Résultats pour: Domini Dei
Abominatio Domini est omnis arrogans; manus in manu, non erit innocens. (Liber Proverbiorum 16, 5)
Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo. (Liber Proverbiorum 16, 6)
Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus eius. (Liber Proverbiorum 16, 9)
Pondus et statera iusta Domini sunt, et opera eius omnes lapides sacculi. (Liber Proverbiorum 16, 11)
Gemma gratissima munus in oculis domini eius; quocumque se verterit, prospere aget. (Liber Proverbiorum 17, 8)
Turris fortissima nomen Domini; ad ipsum currit iustus et exaltabitur. (Liber Proverbiorum 18, 10)
Multae cogitationes in corde viri, voluntas autem Domini permanebit. (Liber Proverbiorum 19, 21)
Timor Domini ad vitam, et in plenitudine commorabitur absque visitatione mali. (Liber Proverbiorum 19, 23)
Lucerna Domini spiraculum hominis, quae investigat omnia secreta ventris. (Liber Proverbiorum 20, 27)
Sicut rivi aquarum cor regis in manu Domini: quocumque voluerit, inclinabit illud. (Liber Proverbiorum 21, 1)
Praemium modestiae timor Domini, divitiae et gloria et vita. (Liber Proverbiorum 22, 4)
Oculi Domini custodiunt scientiam, et supplantantur verba iniqui. (Liber Proverbiorum 22, 12)