Mosaico decorativo

Trouvé 8660 Résultats pour: Dom

  • Egeni et pauperes quaerunt aquas, et non sunt, lingua eorum siti aruit. Ego, Dominus, exaudiam eos, Deus Israel non derelinquam eos. (Liber Isaiae 41, 17)

  • ut videant et sciant et recogitent et intellegant pariter quia manus Domini fecit hoc, et Sanctus Israel creavit illud. (Liber Isaiae 41, 20)

  • Proferte causam vestram, dicit Dominus; afferte, si quid firmum habetis, dixit Rex Iacob. (Liber Isaiae 41, 21)

  • Haec dicit Dominus Deus, creans caelos et extendens eos, firmans terram et quae germinant ex ea, dans flatum populo, qui est super eam, et spiritum calcantibus eam: (Liber Isaiae 42, 5)

  • “Ego, Dominus, vocavi te in iustitia et apprehendi manum tuam; et formavi te et dedi te in foedus populi, in lucem gentium, (Liber Isaiae 42, 6)

  • ut aperires oculos caecorum et educeres de conclusione vinctum, de domo carceris sedentes in tenebris. (Liber Isaiae 42, 7)

  • Ego Dominus: hoc est nomen meum; et gloriam meam alteri non dabo et laudem meam sculptilibus. (Liber Isaiae 42, 8)

  • Cantate Domino canticum novum, laus eius ab extremis terrae; qui descenditis in mare, et plenitudo eius, insulae et habitatores earum. (Liber Isaiae 42, 10)

  • Ponant Domino gloriam et laudem eius in insulis nuntient. (Liber Isaiae 42, 12)

  • Dominus sicut fortis egredietur, sicut vir proeliator suscitabit zelum; vociferabitur et conclamabit, super inimicos suos praevalebit. (Liber Isaiae 42, 13)

  • Quis caecus sicut servus meus, et surdus sicut nuntius, quem ego mittam? Quis caecus sicut qui restitutus est? Et quis caecus sicut servus Domini? (Liber Isaiae 42, 19)

  • Dominus voluit propter iustitiam suam magnificare legem et extollere. (Liber Isaiae 42, 21)


"Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe". São Padre Pio de Pietrelcina