Trouvé 8660 Résultats pour: Dom
Hoc autem tibi erit signum a Domino quia faciet Dominus verbum hoc, quod locutus est: (Liber Isaiae 38, 7)
Dixi: Non videbo Dominum Deum in terra viventium, non aspiciam hominem ultra inter habitatores orbis. (Liber Isaiae 38, 11)
Sicut pullus hirundinis, sic mussitabo, meditabor ut columba; attenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum. Domine, vim patior, sponde pro me. (Liber Isaiae 38, 14)
Domine, in te sperat cor meum; vivat spiritus meus, sana me et vivifica me; (Liber Isaiae 38, 16)
Domine, salvum me fac, et ad sonum citharae cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo Domini”. (Liber Isaiae 38, 20)
Et dixit Ezechias: “Quod erit signum quia ascendam in domum Domini?”. (Liber Isaiae 38, 22)
Laetatus est autem super eis Ezechias et ostendit eis cellam thesauri sui et argentum et aurum et aromata et oleum optimum et omnes apothecas supellectilis suae et universa, quae inventa sunt in thesauris eius. Nihil fuit, quod non ostenderet eis Ezechias in domo sua et in omni potestate sua. (Liber Isaiae 39, 2)
Et dixit: “Quid viderunt in domo tua?”. Et dixit Ezechias: “Omnia, quae in domo mea sunt, viderunt; non fuit res, quam non ostenderim eis in thesauris meis”. (Liber Isaiae 39, 4)
Et dixit Isaias ad Ezechiam: “Audi verbum Domini exercituum: (Liber Isaiae 39, 5)
Ecce dies venient, et auferentur omnia, quae in domo tua sunt, et quae thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc, in Babylonem; non relinquetur quidquam, dicit Dominus. (Liber Isaiae 39, 6)
Et dixit Ezechias ad Isaiam: “Bonum verbum Domini, quod locutus est”. Et dixit: “Dummodo fiat pax et securitas in diebus meis”. (Liber Isaiae 39, 8)
Loquimini ad cor Ierusalem et clamate ad eam, quoniam completa est militia eius, expiata est iniquitas illius; suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis. (Liber Isaiae 40, 2)