Löydetty 8660 Tulokset: Dom
Egeni et pauperes quaerunt aquas, et non sunt, lingua eorum siti aruit. Ego, Dominus, exaudiam eos, Deus Israel non derelinquam eos. (Liber Isaiae 41, 17)
ut videant et sciant et recogitent et intellegant pariter quia manus Domini fecit hoc, et Sanctus Israel creavit illud. (Liber Isaiae 41, 20)
Proferte causam vestram, dicit Dominus; afferte, si quid firmum habetis, dixit Rex Iacob. (Liber Isaiae 41, 21)
Haec dicit Dominus Deus, creans caelos et extendens eos, firmans terram et quae germinant ex ea, dans flatum populo, qui est super eam, et spiritum calcantibus eam: (Liber Isaiae 42, 5)
“Ego, Dominus, vocavi te in iustitia et apprehendi manum tuam; et formavi te et dedi te in foedus populi, in lucem gentium, (Liber Isaiae 42, 6)
ut aperires oculos caecorum et educeres de conclusione vinctum, de domo carceris sedentes in tenebris. (Liber Isaiae 42, 7)
Ego Dominus: hoc est nomen meum; et gloriam meam alteri non dabo et laudem meam sculptilibus. (Liber Isaiae 42, 8)
Cantate Domino canticum novum, laus eius ab extremis terrae; qui descenditis in mare, et plenitudo eius, insulae et habitatores earum. (Liber Isaiae 42, 10)
Ponant Domino gloriam et laudem eius in insulis nuntient. (Liber Isaiae 42, 12)
Dominus sicut fortis egredietur, sicut vir proeliator suscitabit zelum; vociferabitur et conclamabit, super inimicos suos praevalebit. (Liber Isaiae 42, 13)
Quis caecus sicut servus meus, et surdus sicut nuntius, quem ego mittam? Quis caecus sicut qui restitutus est? Et quis caecus sicut servus Domini? (Liber Isaiae 42, 19)
Dominus voluit propter iustitiam suam magnificare legem et extollere. (Liber Isaiae 42, 21)