Mosaico decorativo

1. Deus creavit de terra hominem et secundum imaginem suam fecit illum;

1. κύριος ἔκτισεν ἐκ γῆς ἄνθρωπον καὶ πάλιν ἀπέστρεψεν αὐτὸν εἰς αὐτήν

2. et iterum convertit illum in ipsam et secundum se vestivit illum virtute.

2. ἡμέρας ἀριθμοῦ καὶ καιρὸν ἔδωκεν αὐτοῖς καὶ ἔδωκεν αὐτοῖς ἐξουσίαν τῶν ἐπ’ αὐτῆς

3. Numerum dierum et tempus dedit illi et dedit illi potestatem eorum, quae sunt super terram.

3. καθ’ ἑαυτὸν ἐνέδυσεν αὐτοὺς ἰσχὺν καὶ κατ’ εἰκόνα αὐτοῦ ἐποίησεν αὐτούς

4. Posuit timorem illius super omnem carnem, ut dominaretur bestiarum et volatilium.

4. ἔθηκεν τὸν φόβον αὐτοῦ ἐπὶ πάσης σαρκὸς καὶ κατακυριεύειν θηρίων καὶ πετεινῶν

5. Creavit illis consilium et linguam et oculos et aures et cor dedit illis excogitandi et disciplina intellectus replevit illos.

5. []

6. Creavit illis scientiam spiritus, sensu implevit cor illorum et mala et bona ostendit illis.

6. διαβούλιον καὶ γλῶσσαν καὶ ὀφθαλμούς ὦτα καὶ καρδίαν ἔδωκεν διανοεῖσθαι αὐτοῖς

7. Posuit timorem suum super corda illorum ostendens illis magnalia operum suorum

7. ἐπιστήμην συνέσεως ἐνέπλησεν αὐτοὺς καὶ ἀγαθὰ καὶ κακὰ ὑπέδειξεν αὐτοῖς

8. et dedit illis gloriari in mirabilibus illius, ut nomen sanctificationis collaudent et magnalia enarrent operum eius.

8. ἔθηκεν τὸν ὀφθαλμὸν αὐτοῦ ἐπὶ τὰς καρδίας αὐτῶν δεῖξαι αὐτοῖς τὸ μεγαλεῖον τῶν ἔργων αὐτοῦ

9. Addidit illis disciplinam et legem vitae hereditavit illos.

9. []

10. Testamentum aeternum constituit cum illis et iustitiam et iudicia sua ostendit illis.

10. καὶ ὄνομα ἁγιασμοῦ αἰνέσουσιν ἵνα διηγῶνται τὰ μεγαλεῖα τῶν ἔργων αὐτοῦ

11. Et magnalia honoris eius vidit oculus illorum, et honorem vocis eius audierunt aures illorum, et dixit illis: “Attendite ab omni iniquo”.

11. προσέθηκεν αὐτοῖς ἐπιστήμην καὶ νόμον ζωῆς ἐκληροδότησεν αὐτοῖς

12. Et mandavit illis unicuique de proximo suo.

12. διαθήκην αἰῶνος ἔστησεν μετ’ αὐτῶν καὶ τὰ κρίματα αὐτοῦ ὑπέδειξεν αὐτοῖς

13. Viae illorum coram ipso sunt semper: non sunt absconsae ab oculis ipsius.

13. μεγαλεῖον δόξης εἶδον οἱ ὀφθαλμοὶ αὐτῶν καὶ δόξαν φωνῆς αὐτοῦ ἤκουσεν τὸ οὖς αὐτῶν

14. In unamquamque gentem praeposuit rectorem,

14. καὶ εἶπεν αὐτοῖς προσέχετε ἀπὸ παντὸς ἀδίκου καὶ ἐνετείλατο αὐτοῖς ἑκάστῳ περὶ τοῦ πλησίον

15. et pars Dei Israel factus est.

15. αἱ ὁδοὶ αὐτῶν ἐναντίον αὐτοῦ διὰ παντός οὐ κρυβήσονται ἀπὸ τῶν ὀφθαλμῶν αὐτοῦ

16. Et omnia opera illorum velut sol in conspectu eius; et oculi eius sine intermissione inspicientes in viis eorum.

16. []

17. Non sunt absconsae iniquitates illorum et omnia peccata eorum in conspectu Dei.

17. ἑκάστῳ ἔθνει κατέστησεν ἡγούμενον καὶ μερὶς κυρίου Ισραηλ ἐστίν

18. Eleemosyna viri quasi signaculum cum ipso, et gratiam hominis quasi pupillam conservabit.

18. []

19. Et postea resurget et retribuet illis et retributionem unicuique in caput ipsorum convertet.

19. ἅπαντα τὰ ἔργα αὐτῶν ὡς ὁ ἥλιος ἐναντίον αὐτοῦ καὶ οἱ ὀφθαλμοὶ αὐτοῦ ἐνδελεχεῖς ἐπὶ τὰς ὁδοὺς αὐτῶν

20. Paenitentibus autem dedit viam reditus et confirmavit deficientes sustinere et destinavit illis sortem veritatis.

20. οὐκ ἐκρύβησαν αἱ ἀδικίαι αὐτῶν ἀπ’ αὐτοῦ καὶ πᾶσαι αἱ ἁμαρτίαι αὐτῶν ἔναντι κυρίου

21. Convertere ad Dominum et relinque peccata tua;

21. []

22. precare ante faciem Domini et minue offendicula.

22. ἐλεημοσύνη ἀνδρὸς ὡς σφραγὶς μετ’ αὐτοῦ καὶ χάριν ἀνθρώπου ὡς κόρην συντηρήσει

23. Revertere ad Altissimum et avertere ab iniustitia tua et nimis odito exsecrationem.

23. μετὰ ταῦτα ἐξαναστήσεται καὶ ἀνταποδώσει αὐτοῖς καὶ τὸ ἀνταπόδομα αὐτῶν εἰς κεφαλὴν αὐτῶν ἀποδώσει

24. Et cognosce iustitias et iudicia Dei et sta in sorte propositionis et orationis altissimi Dei.

24. πλὴν μετανοοῦσιν ἔδωκεν ἐπάνοδον καὶ παρεκάλεσεν ἐκλείποντας ὑπομονήν

25. Altissimum quis laudabit in inferis pro vivis et dantibus confessionem Deo?

25. ἐπίστρεφε ἐπὶ κύριον καὶ ἀπόλειπε ἁμαρτίας δεήθητι κατὰ πρόσωπον καὶ σμίκρυνον πρόσκομμα

26. Non demoreris in errore impiorum; ante mortem confitere: a mortuo, quasi nihil sit, perit confessio.

26. ἐπάναγε ἐπὶ ὕψιστον καὶ ἀπόστρεφε ἀπὸ ἀδικίας καὶ σφόδρα μίσησον βδέλυγμα

27. Confiteberis vivens, vivus et sanus confiteberis et laudabis Deum et gloriaberis in miserationibus illius.

27. ὑψίστῳ τίς αἰνέσει ἐν ᾅδου ἀντὶ ζώντων καὶ διδόντων ἀνθομολόγησιν

28. Quam magna misericordia Domini, et propitiatio illius convertentibus ad se!

28. ἀπὸ νεκροῦ ὡς μηδὲ ὄντος ἀπόλλυται ἐξομολόγησις ζῶν καὶ ὑγιὴς αἰνέσει τὸν κύριον

29. Nec enim omnia possunt esse in hominibus, quoniam non est immortalis filius hominis.

29. ὡς μεγάλη ἡ ἐλεημοσύνη τοῦ κυρίου καὶ ἐξιλασμὸς τοῖς ἐπιστρέφουσιν ἐπ’ αὐτόν

30. Quid lucidius sole? Et hic deficiet. Aut quid nequius quam quod excogitavit caro et sanguis? Et hoc arguetur.

30. οὐ γὰρ δύναται πάντα εἶναι ἐν ἀνθρώποις ὅτι οὐκ ἀθάνατος υἱὸς ἀνθρώπου

31. Virtutem altitudinis caeli ipse conspicit, et omnes homines terra et cinis.

31. τί φωτεινότερον ἡλίου καὶ τοῦτο ἐκλείπει καὶ πονηρὸν ἐνθυμηθήσεται σὰρξ καὶ αἷμα

32.

32. δύναμιν ὕψους οὐρανοῦ αὐτὸς ἐπισκέπτεται καὶ ἄνθρωποι πάντες γῆ καὶ σποδός



Lue Raamattu vuodessa

Liity yhteisöömme ja lue koko Raamattu 365 päivässä. Jäsennelty ja inspiroiva polku uskosi ja Raamatun tuntemuksesi syventämiseen.